Pagina:Agricola De re metallica.djvu/214

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


citatur, donec omne plumbum candidum ex inferiore carbonis foramine defluxerit in catinum. Vel accipito carbonem magnum, eum excauato & luto oblinito, ne uena candens exiliat. Præterea in media eius parte facito foramen paruum: magnum aunt foramen carbunculis minutis completo: super quos uenam proijcito: at in paruum foramen imponito ignem, & follis manualis narem ut ignem excitare possis: uerùm carbonem eum locato in fouea luto oblita: in qua excoctione perfecta inuenies massulam plumbi candidi. At uenam plumbi cinerei hoc modo experimur: eius fragmenta in catillum fictilem inijcimus, & sub tegulam ardentis fornaculæ collocamus: quamprimum calefacta fuerint, stillant plumbo: quod in unam massulam confluit. Venam uerò argenti uiui sic experiri conuenit: cum parte una fragmentorum eius tres partes pulueris carbonum , et manipulum salis commisceto : misturam in catinum , uel ollam uel urceum inijcito, operculo tegito: luto oblinito: in carbones ardentes imponito: postquam ei insederit ustæ color catinum extrahito: nam si diutius ipsum coxeris, mistura argentum uiuum, unà cum fumo exhalat: quod ipsum in fundo catini uel alterius uasis refrigerati inuenitur. Aut uenam eius tritam inijcito in uas fictile cucurbitinum, & id in fornaculam imponito, at operculo, cui longa est naris, contegito: nari autem supponito ampullam, quæ recipiat argentum uiuum, quo ipsa stillat: sit uerò aqua frigida in ampullam infusa, ut argentum uiuum igni concalefactum continuo refrigeretur & confluat: nam argentum uiuum ui ignis in sublime fer tur, & per operculi narem in ampullam defluit. Experimur etiam uenam argenti uiui eodem plane modo, quo eam excoquimus: m suo loco explicabimus. Postremò uenam ferri experimur in camino fabri ferrarij: eadem uritur, comminuitur , lauatur, siccatur: magnes in ramentum lotura collectum imponitur, qui scobem ferream ad se trahit: ea pennis detersa catino excipitur: at magnes us eò in ramentum lotura collectum imponitur, & scobs detergitur, dum restet, quam ad se alliciat. Ea aunt simul cum halinitro coquitur in catino donec liscat, & ex ea ferrea massulula confletur . Quod si magnes citò, facile scobem ad se traxerit, uenam ferri diuitem esse conijcimus : si tardè, pauperem: si prorsus eam respuere uisus fuerit, ferri paulum, aut nihil in se continere. Sed de experimento uenarum metallicarum satis: nunc dicam de metallorum experimento. Quod utile est tum monetarijs & mercatoribus, qui metalla emunt & uendunt: tum metallicis, sed maxime dominis & præfectis fodinarum: at dominis & præfectis officinarum, in quibus metalla excoquuntur, aut alterum ab altero separatur. Primò autem dicam quomodo experiri conueniat quotam preciosi metalli partem uile in se contineat: sed aurum & argentum habentur nunc preciosa, reliqua uerò omnia uilia. Quondam metalla uilia combusta sunt, ut preciosa pura haberi possent. Veteres etiam ustione indagarunt quotam argenti portionem aurum in se contineret: eo modo omne argentum consumebatur: quæ non leuis iactura fuit: attamen Archimedes nobilis mathematicus, Hieroni regi gratifi caturus inuenit rationem idem deprehendendi non admodum promptam , & qua massa magna accuratius quam parua explorari potest: quam in commen tarijs exponam . Sed chymistarum sectatores ostenderun rationem secernendi