Pagina:Agricola De re metallica.djvu/215

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


argentum ab auro, qua neutrum perit. Aurum aunt , in quo inest argentum : uel argentum, in quo aurum, primò coticulæ atteratur: deinde eidem acus auri uel argenti simillima: quo modo ex lineis productis cognoscitur, quota argenti portio in auro insit, quota auri in argento: mox ad argentum , quod est in auro, adijciatur tanta eiusdem portio, ut auri triplum sit. Tum plumbum inijciatur in catillum cinereum , & coquatur: paulò post in eundem inijciatur paucum æs: utpote eius semuncia, uel semuncia & sicilicus minoris ponderis: si aurum uel argentum aliquam æris particulam in se non contineat. Etenim catillus, cùm plumbum & æs desunt, quæ consumat, particulam auri & argenti ad se allicit & combibit. Tandem auri trientem & argenti libram in eundem catinum inijcere et core conuenit: nam si aurum & argentum primò in catillum coniecta coquantur, is, utiam dixi, particulam eius conbibit, & aurum , cùm ab argento separatum fuerit, purum non inuenitur. Coquantur uerò hæc metalla us dum ipsum plumbum & æs consumantur: at iterum idem utrius pondus eodem modo coquatur in altero catillo cinereo: utra massula malleo percussa dilatetur: utra bracteola in fistulæ figuram formetur: utra conijciatur in paruam ampullam uitream: quibus tertiæ aquæ ualentis, quam decimo libro describam , uncia & drachma maioris ponderis affundantur: lento igni calefiant: quomodo bullulæ figura margaritis assimiles ad fistulas adhærescere uidentur. Quo autem maior rubor apparuerit, eo melior esse aqua iudicatur. Sed postquam rubor euanuerit, bullulæ candidæ margaritis non tantum figura, sed etiam colore similes eisdem fistulis uidentur insidere: post breue tempus aqua effundatur, & infundatur altera: cum ea rursus bullulas candidas sex uel octo excitauerit, effundatur & fistulæ eximantur : at quater aut quinquies aqua fontana lauentur: magis uerò coquantur ex eadem bulliente: nam colore clario re splendent : postea in auream phialam , quæ in manu teneatur, coniectæ sensim leni ignis calore siccentur : mox phiala imponatur in carbones ardentes , et carbo nibus tegatur, ac oris flatu modico inspirentur : tunc flammam cæruleam emittent : ad extremum fistulæ appendantur , quib. si par pondus erit, artifex harum rerum laborem frustra non suscepit. Postremò ambæ in altera lance positæ ponderentur. Vnæ tantummodo quaternæ siliquæ non numerentur propter argentum quid remanet in auro, & ab eo separari non potest. Ex fistularum aunt pondusculo cognoscimus pondus & auri & argenti d in massa inest. Quod si quis artifex tantum argentum non adiecerit ad aurum , ut eius triplum sit, sed duplum uel sestertium , ei opus est ualentiore aqua, quæ aurum ab argento secernat: qualis est quarta: sed utrum aqua, quam auro & argento adhibet, eis conueniat, an plus minusué quam oportet ualens sit, ex effectu cognoscitur: mediocris bullulas in fistulis excitat: & ampullam at operculum eximio rubore inficere uidetur: imbecillior eadem exiguo rubore tingere, ualentior fistulas disrumpit. Ad argentum uerò purum , in quo inest aliqua auri portio, non adijciatur aliud, cum in catillo cine255reo coquuntur prius separentur , sed præter plumbum ad bessem eius quadrans uel triens æris, minora pondera intelligo. At si argentum etiam in se contineat aliquam æris portionem , & post cum plumbo fuerit excoctum appendatur, & post aurum ab eo fuerit secretum : altero modo cognoscimus quantum æris in eo fuerit, altero quantum auri. Sed uilia metalla experimenti gratia etiam hodie combu