Pagina:Agricola De re metallica.djvu/218

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


æris solum semuncia uel uncia argenti inest, sescuntiam . Sed quam primum plumbum fumare coeperit, in singulum catillum cinereum singulam chartam, in quam argentum ære temperatum est, inuolutum imponito: os tegulæ carbonibus obstruito: lento igni coquito, donec omne plumbum & æs consumantur: nam acris suo calore argentum cum aliqua plumbi particula compellit in catillum : quo modo experimentum fit fallax: tum massulas ex catillo extrahito, & à recremento purgato: si neutra libræ lancem , in quam imponitur, depresserit, sed par utrius ferit pondus, experimentum nobis nullum attulit errorem: sin altera depresserit lancem, plenum est erroris: quare id ipsum iterare oportet. Quod si bes in se contineat argenti puri uncias septem , rex, uel princeps, uel ciuitas, quæ cudit monetam, adimit unciam , quam partim lucratur, partim impendit in fabros monetales, at in æs quod ad argentum adiecit: qua de re copiosius dixi in libris De precio metallorum & monetis inscriptis. Aureos aunt nummos uarijs modis experimur: etenim si æs cum auro permistum fuerit, eos codem modo quo argenteos igni excoquimus: si argentum , ab eo aqua illa ualentissima aurum secernit: sin æs & argentum , prius adiecto plumbo excoquuntur in catillo cinereo, donecignis æs & plumbum consumat, posterius aurum ab argento secernitur. Restat de coticula, qua explorare aurum & argentum uetus est & usitatum : quanquam enim experimentum quod igni perficitur, certius est, tamen quia sæpe nobis deest fornacula, sæpe tegula, sæpe catilli, nec ulla mora interponenda est, coticulæ, quam semper in promptu habere possumus, aurum argentumúe atterimus: quid quod aureos nummos igni excore ne utile quidem semper sit? uerùm eligere oportet admodum nigram , & sulfuris expertem : quo enim nigrior fuerit, & sulfuris magis expers, eò melior esse solet: de cuius natura alibi scripsi. Coticulæ aunt primò atteritur aurum siue argentosum, siue ærosum, siue canaliense, siue igni excoctum fuerit: similiter argentum . Deinde una aliqua acus, quam eius esse simillimam ex colore conijcimus : quæ si nos fallit defectu, acus altera colorem habens magis saturum coticulæ atteritur: sin excessu, tertia quæ dilutiorem habet colo , ea nan nobis indicat quota argenti , uel aeris, uel argenti simul et æris portio sit in auro: aut quota æris in argento . Sunt enim quadruplices. Primæ ex auro & argento factæ, secundæ ex auro & ære, tertiæ ex auro & argento & ære, quartæ ex argento & ære. Primis tribus acuum generibus potissimum aurum experimur, quarto argentum . Sed eiusmodi acus sic parantur. Pondera minora proportione respondent maioribus: utris utuntur non modo metallici, sed etiam monetarij: uerùm acus secundum minora formantur, & unaquæ pendit bessem, quem nostro uocabulo maram nominant. Cùm autem bes, quo utuntur, qui cudunt aurum , distribuatur in quatuor & uiginti binas sextulas, quas Græco nomine nunc ceratia appellant: binæ uerò sextulæ quæ in quatuor semisextulas, quæ grana uocant: semisextula quæ in tres quaternas siliquas, quas granula nuncupant, si acus fecerimus ad numerum quaternarum siliquarum fient ducentæ octaginta octo: si ad numerum semisextularum siue binorum scripulorum sex & nonaginta. Sed istis duobus modis numerus acuum nimis efficeretur magnus, & ex eis non paucæ propter exiguam auri portionem nihil nobis significarent, eas igitur ad numerum binarum sextularum facere conuenit: quo sane modo acus quatuor & uiginti fiunt: quarum prima conficitur ex argenti tribus & uiginti