aquam infundunt, quanta superat lapidem: at æs liquidum è catillo in lapidem effundunt: ex quo dilapso globuli minuti fiunt. Alij æs lifactum mox fundunt in aquam at agitant us eò dum dissolutum abeat in globulos: nisi uerò æs fundatur & ex eo efficiatur bractea, uel in globulos resoluatur, uel limetur, ignium ui non facile liscit in catillo cinereo. Quod si lifactum non fuerit, omnis labor frustra est susceptus. Eodem aunt modo quo æs in globulos argentum & plumbum resoluuntur, ut iustissimè appendi possint. Sed redeo ad æris experimentum . Cùm æs istis modis præparatum fuerit, tunc ad quod centumpondium minorum ponderum , si fuerit æs quod plumbi & ferri expers est, & quidem diues argenti , adijcito plumbi sescunciam maiorum ponderum : si uerò æs plunbo non caruerit, unciam : si ferri particeps fuerit, duas uncias. Primò aunt plumbum imponito in catillum cinereum : deinde cùm fumare cSperit, adijcito æs: quid unius horæ et quartæ eius partis spacio ignis consumere solet unà cum plumbo: id ubi factum fuerit argentum in fundo catilli conspicies : citius tamen ignis utrun consumit si in fornacula coquantur , quæ aura inspiratur: sed satius est superiorem eius partem dimidiam operculo tegere, & fores fenestratos non solum apponere ad ostiolum , uerum etiam fenestram carbone uel lateris portiuncula claudere. Quod si tale æs fuerit, à quo difficulter argentum separatur, anteaquam igni exploretur in catillo cinereo, plumbum primò inijciendum est in catillum fictilem: deinde æs adijciendum cum modico sale torrefacto, ut & plumbum conbibat æs, & æs purgetur à recremento, quo abundat. Verum plumbum candidum quod argentum in se continet, ne ipsum in initio experimenti in catillum cinereum inijcere oportet, ne una cum eo argentum , quod fieri solet, consumat & in fumum uertat: sed posteaquam plumbum fumare cSperit in catillo fictili, tunc id ad ipsum adijcito: quo modo nigrum plumbum concipiet argentum , candidum uerò ebulliet, abibit in cinerem : qui ligno in tenue scisso remouetur. Idem fit si temperatura aliqua, in qua inest plumbum candidum , excoquitur. Cùm uerò plumbum nigrum combiberit argentum , quod erat in plumbo candido, tunc demum in catillo cinereo coquitur. At plumbum nigrum , cum quo argentum est permistum , primo in catino ferreo, super fornaculam ardentem statuto, liscat sinito. Dein ut æs in canaliculum ferreum fundito , tum super incude malleo percussum dilatato, & ex eo bracteam efficito: postremò in catillum cinereum inijcito: quid ex perimentum dimidiæ horæ spacio potest perfici. Vehemens emm ignis calor ei obest: quare non est necesse ne dimidiam fornaculæ partem operculo tegere, ne ostiolum eius occludere. At metalla mista signata, quæ monetæ nomi nantur, hoc modo experimur. Nummos argenteos minores ex acerui in fima & suprema parte, eius laterib. exemptos primo bene purgato: deinde in catillo triangulari lifactos uel in globulos redigito, uel ex eis bracteas efficito: Maiores uerò qui pendunt drachmam , sicilicum , semunciam , unciam dilatato: tum bessem minorem globulorum sumito, uel par bracteæ pondus: item alterum bessem: utrun uerò separatim charta inuoluito: postea duas plumbi particulas in duos catillos cinereos prius calefactos inijcito: quanto aunt moneta fuerit preciosior, tanto minore plumbi portione ad experimentum nobis opus est: quanto uilior, tanto maiore: etenim si bes argenti tantummodo semunciam uel unciam æris in se continere dicitur, ad bessem minorem adijcimus plumbi semunciam , si ex æquis argenti & æris partibus constiterit, unciam : sin in besse
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/217
Appearance