una sextula at binis quaternis siliquis argenti, una duella & semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Vicesima secunda ex duabus & uiginti duellis auri, una duella una sextula, at binis quaternis siliquis argenti , semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Vicesima tertia ex duab. & uiginti duellis auri, una duella una sextula argenti, una sextula æris. Vicesima quarta ex duabus & uiginti duellis auri, una duella et semisextula, ac unis quater nis siliquis argenti, una sextula at binis quaternis siliquis æris. Vicesima quinta ex tribus & uiginti duellis auri, sesquisextula ac unis quaternis siliquis argenti, binis quaternis siliquis æris. Vicesimasexta ex tribus & uiginti duellis auri, sesquisextula argenti, semisextula æris. Vicesima septima ex tribus & uiginti duellis auri, una sextula at binis quaternis siliquis argenti , semisextula ac unis quaternis siliquis æris. Vicesima octaua ex auro puro. Sequitur quartum genus acuum , quibus argenteos nummos , qui æs in se continent, aut æreos, qui argentum , exploramus. Bes aunt quo argentum ponderamus, distribuitur dupliciter: uel enim duodecies in quin drachmas & unum scriulum , quæ pondera uulgus nummos nominat: quorum quod rursus partimur in quatuor & uiginti quaternas siliquas, quas idem uulgus granula appellat: uel in sedecim semuncias, quas lothones nuncupant: quaru quæ rursus diuiditur aut in decem & octo quaternas siliquas, quas uocant granula, aut sedecim semuncias, quarum ut quæ distribuitur in quatuor drachmas, itaquæ drachma in quatuor nummos : secundum utran bessis diuisionem formantur acus, secundum priorem ad numerum dimidiorum nummum quatuor & uiginti: secundum alteram ad numerum dimidiarum semunciarum , hoc est sicilicorum , una & triginta: nam si conficerentur ad numerum minorum ponderum, iterum numerus acuum efficeretur nimis magnus, & ex eis non paucæ propter exiguam argenti uel æris portionem nihil significarent nobis: utris tam uirgulas quàm monetas, quæ ex argento & ære constant, experimur. Alteræ sic se habent. Prima efficitur ex tribus & uiginti æris partibus, & una argenti parte: quare quæcun uirgula uel nummus coticulæ attritus ipsam ita colorat ut hæc acus, in ea inest quarta & uicesima argenti portio: at ita quo secundum argenti portionem , cùm superat æs iudicandum est. Secunda acus conficitur ex duabus & uiginti æris partibus & duabus argenti . Tertia ex una & uiginti æris partibus, & tribus argenti. Quarta ex uiginti æris partibus et quatuor argenti. Quinta ex decem & nouem æris partibus & quinque argenti. Sexta ex decem & octo æris partibus & sex argenti. Septima ex decem & septem æris partibus & septem argenti. Octaua ex sedecim æris partibus & octo arnti. Nona ex quindecim æris partibus & nouem argenti. Decima ex qua ordecim æris partibus & decem argenti. Vndecima ex tredecim æris partius & undecim argenti. Duodecima ex duodecim æris partibus & totidem argenti. Decimatertia ex undecim æris partibus & tredecim argenti. Decimaquarta ex decem æris partibus & quatuordecim argenti. Decimaquinta ex nouem æris partibus & quindecim argenti . Decima sexta ex octo æris partibus & sedecim argenti . Decima septima ex septem æris partib. & decem & septem argenti . Decimaoctaua ex sex æris partib. & decem & octo argenti . Decimanona ex quin æris partib. & decem & nouem argenti. Vicesima ex quatuor æris partibus & uiginti argenti . Vicesima prima ex tribus æris partib, & una & ui
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/223
Appearance