Pagina:Agricola De re metallica.djvu/224

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ginti argenti . Vicesimasecunda ex duab. æris partib. & duab. ac uiginti argenti . Vicesima tertia ex una æris parte ac trib. ac uiginti argenti partib. Vicesima quarta ex puro argento. Alteræ uerò acus ita se habent. Prima conficitur ex quindecim semuncijs æris, & una semuncia argenti. Secunda ex quatuordecim semuncijs & sicilico æris, & semuncia at sicilico argenti. Tertia ex quatuordecim semuncijs æris, & duabus argenti. Quarta ex tredecim semuncijs & sicilico æris, & duabus semuncijs & sicilico argenti. Quinta ex tredecim semuncijs æris & tribus argenti. Sexta ex duodecim semuncijs & sicilico æris & tribus semuncijs at sicilico argenti. Septima ex duodecim semuncijs æris & quatuor argenti. Octaua ex undecim semuncijs & sicilico æris & quatuor semuncijs at sicilico argenti. Nona ex undecim semuncijs æris & qnin argenti. Decima ex decem semuncijs & sicilico æris, ac quinque semuncijs at sicilico argenti. Vndecima ex decem semuncijs æris & sex argenti. Duodecima ex nouem semuncijs & sicilico æris, & sex semuncijs at sicilico argenti. Decimatertia ex nouem semuncijs æris, & septem semuncijs argenti. Decimaquarta ex octo semuncijs & sicilico æris, & septem semuncijs & sicilico argenti. Decimaquinta ex octo semuncijs æris, & totidem argenti. Decimasexta ex septem semuncijs & sicilico æris, ac octo semuncijs & sicilico argenti. Decimaseptima ex septem semuncijs æris, & nouem argenti. Decimaoctaua ex sex semuncijs & sicilico æris, & nouem semuncijs at sicilico argenti. Decimanona ex sex semuncijs æris, & decem argenti. Vicesima ex quinque semuncijs & sicilico æris, ac decem semuncijs at sicilico argenti. Vicesimaprima ex quin semuncijs æris, & undecim argenti. Vicesima secunda ex quatuor semuncijs & sicilico æris, ac undecim semuncijs & sicilico argenti. Vicesima tertia ex quatuor semuncijs æris, & duodecim argenti. Vicesima quarta ex tribus semuncijs & sicilico æris, ac duodecim semuncijs & sicilico argenti. Vicesima quinta ex tribus semuncijs æris, & tredecim argenti. Vicesima sexta ex duabus semuncijs & sicilico æris, ac tredecim semuncijs & sicilico argenti. Vicesima septima ex duabus semuncijs æris, & quatuordecim argenti. Vicesima octaua ex una semuncia & sicilico æris, & quatordecim semuncijs at sicilico argenti. Vicesima nona ex una semuncia æris, & quindecim semuncijs argenti. Tricesima ex sicilico æris & quindecim semuncijs at sicilico argenti. Tricesima prima ex argento puro. Hæc hactenus. Pluribus fortasse uerbis quàm optimarum artium studiosi desiderent, tamen ad harum rerum cognitionem necessarijs: nunc de ponderibus dicam, quorum sæpe mentionem feci: ea duplicia sunt metallicis, maiora scilicet & minora. Centumpondium est primum & maximum pondus, nimirum centum librarum, at ob id centenarium dictum. Dimidium centumpondium secundum : & quidem quinquaginta librarum. Quarta centumpondij pars, quæ est quin & uiginti librarum, est tertium pondus: quartum sedecim librarum: quintum, octo: sextum, quatuor: septimum, duarum: octauum, libræ unius. Hæc uerò libra est sedecim unciarum: cuius dimidia pars nempe selibra, quam nostri marcam nominant, est unciarum octo: siue, ut ipsi diuidunt, semunciarum sedecim: quæ selibra est