Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
7
liber primus.

     Aurea nunc uere sunt secula, plurimus auro
          Venit honos, auro conciliatur amor.
     Auro pulsa fides, auro uenalia iura,
          Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
                          Et Diphilus
     Auro puto nihil quicquam potentius,
     Illo secantur, illo fiunt omnia.

Optimus igitur quis ista meritò ac iure contemnit, & pro nihilo ducit. Illud dicit senis Plautini:

Odi ego aurum, multa multis sæpe suasit perperam.

Ibi uero etiam Poetæ acerbe, & contumeliose inuehuntur in pecuniam ex auro & argento conflatam. Inprimis autem Iuuenalis:

     Quando quidem inter nos sanctissima diuitiarum
     Maiestas, & si funesta pecunia templo
     Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras.
                          Et in alio loco.
     Prima peregrinos obscœna pecunia mores
     Intulit, & turpi fregerunt secula luxu
     Diuitiæ molles.

Et plerique uehementer laudant rerum permutationem, qua ante repertam pecuniam quondam homines usi sunt, & nunc simplices quædam nationes utuntur. Deinde reliquis metallis grande conuitium faciunt, imprimis uero ferro, quo nulla pernities maior hominum uitæ afferri potuit: etenim ex eo efficiuntur gladij, pila, hastæ, conti, sagittæ, quibus homines uulnerantur, & cædes, latrocinia, bella fiunt, quæ res cum Plinio stomachum mouisset, scripsit: ferro utimur non cominus solum, sed etiam missili uolucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc uero pennato, quam sceleratissimam humani ingenij fraudem arbitror. Siquidem ut ocyus mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennasque ferro dedimus. Veruntamen missile in unius corpore figitur, item sagitta siue eam mittat arcus, siue scorpio, siue catapulta, at ferreus bombardæ globus in aerem expressus, per multorum corpora ire potest, & nullum marmor saxúm[q]ue obiectum tam durum est, ut ipsum suo ictu suaque ui non perfringat. Quocirca altissimas turres æquat solo, et muros firmissimos findit, perrumpit, disijcit: ut certè balistæ, quæ mittunt saxa, & arietes atque alia ueterum tormenta, quæ murum percutiunt, & propugnacula deijciunt, cum bombardis comparata, non magnam uim habere uideantur. Quæ bombardæ, quia horribiles fundunt sonos & fremitus, non secus ac si tonitrua essent: emittunt ex se flammas coruscantes, ut fulgetra, ædificia quæque affligunt, comminuunt, dissipant, ignem euomunt & incendium excitant, non aliter atque fulminum iactus: de nostræ ætatis impijs hominibus diceretur rectius, quàm quondam de Salmoneo, fulmina eos eripuisse loui et à manibus extorsisse, imò uero hanc perniciem hominum ab inferis emissam in terras, ut plures unò ictu concidentes ad se raperet orcus. Sed quoniam