Pagina:Agricola De re metallica.djvu/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


bombardæ quæ in manu teneri possunt, hodie raro siunt ex ferro, magnæ nunquam, sed ex æris & plumbi candidi quadam mistione, idcirco in æs & plumbum plura maledicta conferunt, quàm in ferrum. Hocloco etiam commemorant æneum Phalaridis taurum, æneum Pergamenorumbo uem, canem ferreum, eculeum, manicas, compedes, cuneos, uncos, laminas ignitas. His homines crudeliter torti, confitentur maleficia & facinora, quæ nunquam commiserunt , at innocentes omni supplicio miserrime sic ex cruciati necantur . Plumbum etiam nigrum pestiferum et nocens esse, eo liquido puniri homines, ex hoc carmine Horatij, de fortuna lon tis conuincitur.

Te semper anteit sæua necessitas
Clauos trabaleis, & cuneos manu
Gestans ahena, nec seuerus
Vncus abest, liquidum plumbum.

Vtuero magis odium concitent in hoc metallum, non silent de plumbatis & globulis paruarum bombardarum ex eo factis, & læsionis necis causam in ipsum conferunt . Ita cum natura in profundo terræ metalla penitus abstruserit, ad usus uitæ non sint necessaria, spreta sunt ab optimo quo uiro & repudiata, effodienda non sunt, & cum effossa semper multorum & magnorum malorum causa extiterint: sequitur ipsam etiam artem metallicam hominum generi utilem non esse, sed noxiam exitiosam. Istis autem tragSdijs uiri boni complures ita perturbantur , ut odium acerbissimum in metalla concipiant, ea prorsus non gigni uelint, aut genita à nemine omnium effodi. Sed quo magis singularem illorum integritatem & innocentiam bonitatem laudo, eò maiori curæ mihi erit, ut omnis error ex eorum animis extirpetur, ac funditus tollatur, ut aperiatur sententia uera, & humano generi perutilis. Primum qui metalla accusant & ea usu abdicant, non uidentse Deum ipsum accusare, & scelerum damnare, ut m res quasdam frustra ac sine causa condidisse autument, & malorum autorem esse putent, quæ sanè sententia pijs hominibus & peri tis uiris digna non est. Deinde, metalla certè terra non recondit in profundo, propterea quod ea ab hominibus fodi non uelit, sed quia prouida solers natura suum cui rei locum dedit, ea gignit in uenis et fibris commissuris saxorum, tan quam in uasis proprijs, & materiæ receptaculis: etenim in reliquis elementis aut gigni non possunt, quòd ipsis materia desit, aut genita in aere, id quod perraro euenit, non reperiunt locum consistendi, sed sua ui suo pondere deorsum in terram feruntur. Cum igitur metalla sedem propriam et stabilem habeant in uisceribus terræ, quis non uidet istos, id quod uolunt probabili argumentatione non concludere? Sed dicunt: quanquam metalla sunt in terra, ut in proprio sui ortus loco locata, quia tamen inclusa & abdita latent in occulto, non sunt eruenda. Ego autem istis reprehensoribus nimium molestis pro metallis pisces regeram, quos occultos & latentes in aquis, marinis etiam, capimus, cum multo magis alienum sit ab hominis terreni animalis uita maris interiora, quàm terræ uiscera scrutari. Siquidem ut aues ad liberè uolitandum per aerem