Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/231

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uas inijciunt. Vasorum duplex genus est: alterum altius, & in medio paulo amplius quàm in infimo uel summo: alterum humilius. Quod cùm in imo amplius sit, continuo sursum uersus aliquanto est angustius: illud superius operculo tegitur, hoc non tegitur: sed bacillum ferreum per eius ansas penetrans utrinque recuruatur: quod manibus, cùm uas deportandum est, prehenditur. Discretores autem in primis assiduos esse oportet.

Abacus A. Asseres eminentes B. M alleus C. M alleus quadrangulus D. Vas altius E. Vas humilius F. Bacillum ferreum G.

Alter modus uenas tundendi malleis hic est: magnæ uenæ duræ fragmenta contunduntur anteaquam urantur. Operariorum certe, qui Goselariæ isto modo magnis malleis tundunt pyritas, pedes sunt corticibus quasi ocreis armati, manus chirothecis prælongis: ne glareæ de fragmentis desilientes eos saucient.

Pyritæ A. Cortices B. Chirothecæ C. Malleus D.