Pagina:Agricola De re metallica.djvu/233

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-149.png

At duabus de causis uenæ uruntur: uel enim ut ex duris molles & fragiles factæ facilius aut tundi malleis pilisúe, aut mox excoqui possint: uel ut res pingues comburantur sulfur scilicet, bitumen, auripigmentum , sandaraca: sed sulfur sæpius in uenis metallicis inest, & plerunque plus quàm cætera nocet metallis omnibus, excepto auro: uerùm maximè nocet ferro, minus plumbo candido quàm uel cinereo, uel nigro, uel argento, uel æri. Quoniam uerò rarissimè inuenitur aurum, in quo non sit argentum, etiam uenæ auri sulfur in se continentes urendæ sunt priusquam excoquantur: etenim sulfur in cinerem resoluit metallum in uehementissimo fornacum igni, at ex eo recrementum efficit: idem agit bitumen: imo interdum argentum consumit: d in cadmia bituminosa licet uidere. Sed nunc ad urendi modos uenio: & primò quidem ad eum , qui omnib. uenis communis est. Terra tantummodo effossa fit area quadrangula satis magna & à fronte aperta: super quam ligna continenter componuntur : & super ea alia ligna transuersa item continenter locantur : quocirca hanc lignorum struem nostri cratem appellant : id uerò iteratur us dum strues illa cubitum unum uel duo fiat alta: tum super eam imponuntur uenarum qualiumcun malleis comminutarum fragmenta: primò maxima, deinde mediocria, postremò minima: sic coagmentatio clementer assurgens metæ forma figuratur. Ne uerò dissipetur eiusdem uenæ arenula aquis madida ipsi illinitur, &