Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/240

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Pila autem efficiuntur ex tigillis nouem pedes longis, quadrangulis, undiqua latis semipedem: cuius caput ferreum ita se habet. Inferior eius pars longa est tres palmos, superior totidem : inferioris partis media pars lata et crassa est palmum , longa duos palmos: infima extuberat ut fiat lata quin digitos, crassa totidem , longa duos: suprema etiam ipsa extuberat: fit lata et crassa sesquipalmum , longa duos digitos: superius ubi includitur in pilo perforata: simili modo pilum ipsum terebratum est: at per utrius foramen penetrat cuncus ferreus latus: qui continet caput ne de pilo decidat. Vt uerò pilum continenter uenarum fragmenta uel saxa tundens non frangatur inter ipsum & supremam partis inferioris partem ponitur lamina ex ferro quadrangula, crassa digitum , lata digitos septem , alta sex. Qui uerò tria pila faciunt , ut pleri faciunt, ea multo maiora faciunt: etenim cum quadrangula existant, undi lata sunt tres palmos: cuius autem caput ferreum ita se habet: totum longum est pedes duos & palmum: inferius sexangulum: ubi latum & crassum existit digitos septem. Inferior eius pars, quæ ex pilo extat, longa est pedem & palmos duos:superior, quæ in eo includitur, palmos tres: inferiore eius parte lata & crassa palmum . Deinde paulatim fit angustior & tenuior, ut superiore parte maneat lata digitos tres & dimidium, crassa duos: ubi anguli quodam modo recisi sunt: ea parte perforatum est. Foramen uerò longum digitos tres, latum