Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/241

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

unum, distat à suprema parte acuta digito. Quidam superiorem capitis partem, quæ in pilo inferius exciso inciuditur uncinatam & striatam faciunt, ut uncis in pilum infixis & cuneis in strias adactis in ipso prorsus immobilis maneat: præsertim cum duabus præterea quadrangulis laminis ferreis cingantur. Axem uerò alij ad circinum distribuunt in sex partes, alij in nouem: sed satius est eum in duodecim partiri, ut uicissim una pars plana dentem in se contineat, altera eo careat.

Pilum alterum A. Pilum inferius excisum B. Caput pili C. Alterum caput uncinatum & striatum D. Lamina ferrea quadrangula E. Cuneus F. Dens pili G. A xis angulatus H. Dens axis I. Circinus K.

Rota uerò ne hyeme uel altæ niues uel glacies, uel tempestates eius cursum, & conuersionem impediant, in quadrangula contignatione prorsus includitur. Tigna aunt , qua inter se coagmentantur, undi obturantur musco: unum tamen contignatio foramen habet: per quod canalis deferens aquam Penetrat: quæ in rotæ pinnas decidens eam uersat: rursus in inferiore canale sub contignatione effluit. Rotæ autem radij non raro in medio axe longo includuntur: cuius dentes utrin pila attollunt, quæ uel utra uenas siccas aut udas tundunt, uel altera siccas, udas altera, pro ut res hoc aut illud postulat: