Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/250

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dibulum suppeditat uenam: quæ in farinam molita ex lignea bractea rotund ta effunditur in canalem, & ex eo in officinæ solum delapsa accumulatur: in de auecta reseruatur ad loturam: quoniam uerò hæc molendi ratio postulat, ut mola modò attollatur, modò demittatur, duæ trabes, quæ trudibus attolli & demitti possunt, tignum, in cuius catillo ferreo axis ferrei codax uersatur, sustinent.

Axis A. Rota B. Tympanum dentatum C. Tympanum quod ex fusis
constat D. Axis ferreus E. Mola F. Infundibulum G.
Lignea bractea rotundata H. Canalis I.

Molæ præterea tres sunt in auri uenis, in primis uerò lapidibus liscentibus eius metalli non expertibus molendis usitatæ: quas omnes non aquarum impetus, sed hominum uires, etsi duas etiam iumentorum, circunagunt . Prima uersatilis à proxime descripta tantummodo differt rota: quæ clausa uersatur ab hominibus ipsam calcantibus, aut ab introductis equis, uel asinis, uel etiamr bustis capris: quorum iumentorum oculi linteis illigantur. Secunda tam trusatilis quàm uersatilis à superioribus duabus differt altero axe statuto, qui ei pro strato est. Axis ille ad inferius caput habet uel orbem , quem operarij duo tabellas eius pedibus retro trudentes circunagunt , quan-