Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/251

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quam non raro unus eum laborem sustinet: uel ex eo extat temo, quem equus aut asinus, unde asinaria dicta, circumagit. Axis autem circumacti tympanum dentatum, quod est ad superius eius caput, uersat id, quod ex fusis constat, & unà cum eo molam. Tertia uersatilis est: nam non trusa manibus, sed circumacta uersatur: inter quam & cæteras magnum est discrimen: etenim inferior lapis molaris superius formam habet, ut molam, quæ uersatur circum ferreum axiculum continere possit. Is in media molaris forma inclusus per molam penetrat. Operarius autem ferreum uectem statutum, qui est ad superiorem lapidem molarem, qui proprie mola dicitur, manu prehendens circumagit: mola media est perforata: in quod foramen uena coniecta delabitur in inferiorem lapidem molarem, ibi molitur in farinam: quæ sensim ex eius foramine decidit: & uarijs modis, quos postea exponam, lauatur, priusquam cum argento uiuo permisceatur.

Prima mola A. R ota a capris uersata B. Secunda mola C.
Orbis axis statuti D. Eius tympanum dentatum E. Tertia
mola F. Inferioris lapidis molaris forma G. Eiusdem
axiculus statutus H. Eiusdem foramen I. Superioris lapidis
molaris uectis K. Eiusdem foramen L.