Pagina:Agricola De re metallica.djvu/261

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-172.png


Verùm area linteis extensis contexta sic se habet. Tigna duo, longa pedes decem & octo, lata semipedem, crassa tres palmos decliuia collocantur : quorum pars prona dimidia est excisa, ut asserum capita in ea poni possint: etcnim asseribus longis pedes tres & transuersis, continenter positis teguntur: dimidia est integra & altior quàm asseres palmum , ut aqua delapsa non effluat ex lateribus, sed rectà defluat: quinetiam areæ caput altius reliquo corpore deuexum est, ut aqua delabi possit: ipsa area tota sex linteis extensis & radio æquatis contegitur : quorum primum tenet insimum locum , in quo secundum sic collocatur, ut ipsum paululum tegat: in secundo similiter tertium locatur, et deinceps alia in alijs: si. n. contrario modo collocata fuerint, aqua defluens metallorum ramenta, uel lapillos nigros rapit sub ipsa, & labor inutilis suscipitur: linteis ita extensis adolescentes uel uiri metallorum ramenta uel lapillos nigros cum limo mistos conijciunt in canalis caput, canaliculo recluso aquam in id ipsum immittunt : tum rutris ligneis agitant metallorum ramenta , uel lapillos, usdum aquarum uis oens inferat in lintea: deinde ijsdem rutris ligneis leniter uerrunt lintea, donec limus in lacum uel in canalem transuersum defluat. Quàm primum aunt nullus aut paucus in linteis insederit, sed tantummo do metallorum ramenta, uel lapilli nigri, tunc ea auferunt , lauant in uase propè posito, in quod incidunt: redeunt subinde ad eundem laborem. Postremò aquam ex uase