Pagina:Agricola De re metallica.djvu/262

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


effundunt, & metallorum ramenta uel lapillos nigros colligunt: quinetiam si uel ramenta uel lapilli de linteis delapsi in lacu aut canali transuerso resederint, limum iterum lauant.

Tigna A. Lintea B. Caput areæ C. Canaliculus D.
De re metallica 1556-173.png
Lacus E. Rutra liguea F. Vasa G.

Aliqui lintea nec auferunt, nec in uasis lauant, sed ipsis utrin tabellas angustas at non multum crassas superimponunt, & eas ad tigna clauis affigunt: simili modo materiam metallicam rutris ligneis agitantes lauant: quamprimum autem iterum nullus aut paucus limus in linteis insederit, sed tantummodo metallorum ramenta uel lapilli nigri, tum alterum tignum erigunt , ut tota area in altero insistat, & aquam, situlis ex lacusculo haustam, affundunt: quo modo id quod ad lintea adhærescit, decidit in canalem subiectum, ex una arbore cauatum, & in terra effossa locatum: cuius cauum superiore parte latum est pedem, inferiore minus latum, quod rotundatum sit: in eiusdem canalis medio includunt tabellam, ut maiuscula metallorum ramenta, uel maiusculi lapilli in priore parte, in quam inciderunt, remaneant, minu