Pagina:Agricola De re metallica.djvu/268

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


per canaliculum , qui per conclauis partem penetrat, defluit in alterum magnum canalem subiectum . Nam iccirco duo sunt, ut dullotor alterum lapillis nigris & arenis refertum , effundit, in alterum eædem res influant: uter longus est pedes duodecim, altus cubitum , latus sesquipedem : lapilli nigri, qui in suprema canalis parte resident , maiusculi, ut sunt, nominantur: hi sæpius batillo commouentur , ut lapilli mediocres & limus cum minutulis permistus, defluant: sed lapilli medio cres plerun resident in media eiusdem canalis parte, eos abiegnus ramus conuolutus retinet: limus uerò, qui cum aqua defluit, inter ramum & tabellam quæ claudit canalem , hoc est in ultima canalis parte, consistit . Seorsum aunt ab alijs nigri lapilli maiusculi batillo eijciuntur è canali, seorsum mediocres, seorsum limus. Etenim separatim in area linteis extensis contecta & in canali deuexo lauantur, & torrentur, & excoquuntur: exceptis lapillis, qui in media canalis parte resederunt. Hi. n. etsi semper separatim lauantur in area linteis extensis contecta , tamen si magnitudine ferè exæquauerint eos lapillos, qui in suprema canalis parte resederunt, simul cum eis in canali deuexo lauantur, simul torrentur, simul excoquuntur : sed limus unà cum alijs, ne in area linteis extensis contecta, ne in canali deuexo lauatur, sed separatim: at lapilli, ex eo confecti , seorsum etiam torrentur & excoquuntur . Duos aunt canales magnos excipit transuersus: at eum rursus rectus in lacum, qui est extra conclaue, exonerans.

Canalis ad laminam pertinens A. Canalis transuersus B. Canaliculus C. Canales magni D. Bætillum E. Ramus conuolutus F. Tabellæ claudentes canales G. Alter canalis transuersus H.
De re metallica 1556-177.png