Pagina:Agricola De re metallica.djvu/269

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Verum hæc lauandi ratio nuper non parum est immutata: nam canalis, qui excipit aquam cum lapillis nigris et arenulis permistam , quæ per laminæ foramina effluit, ad nullum canalem transuersum , qui est extra conclaue , pertinet, sed rectà percius parietem penetrat in lacusculum : id aunt , d in canali recto extra conclaue sub sedit, adolescens tridenti rastro radit, modo lapilli maiusculi resident in fundo: quos lotor batillo ligneo eijcit: in conclaue importat: in canalem deuexum coniectos rutro ligneo agitat & lauat: quinetiam lapillos, quos aqua rapuit in canlem deuexo subiectum us eò resumptos lauat dum puri fiant: reliqui uerò lapilli cum arena mista influunt in lacusculum , qui est in conclaui . Is aunt exonerat in duos illos canales magnos: in quorum superiore parte lapilli mediocres cum maiusculis permisti resident , in inferiore minutuli: sed utri impuri: quare illi separatim eiecti bis lauantur , prius in canali simplicis assimili, posterius in canali deuexo. Hi item bis, prius in area linteis extensis contecta , posterius in canali deuexo. Canalis simplicis assimilis ab eo differt capite: d hic totum habet decliue, alter in medio depressum. Hic præterea habet axiculum ligneum , qui in forami nibus duorum crassorum asserum , ad latera canalis affixorum uersatur: ut adolescens batillum , quo lapillos facit puros, in eum possit imponere: quid ni faceret nimium istis laborib. defatigaretur: in quis stans totos dies insumit: sed canales magni, simplicis assimilis, deuexus, area linteis extensis contecta propterea construuntur in conclaui , cui fornax est calorem per fictilia uel tabulas ferreas, ex quib. comstat, effundens , ut etiam hyeme, si flumina pro sus non conglaciauerint , lotores suum munus exequi possint.

Canalis primus A. Rastrum tridens B. Lacuseulus C. Canales magni D. Canalis simplicis assimilis E. Axiculus F. Asseres G. Eorum foramina H. Batillum I. Conclaue K. Fornax L.
De re metallica 1556-178.png