Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/275

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

collocatis, uda tunditur in longa capsa, cui duæ sunt laminæ foraminum plenæ, per quæ uena comminuta simul cum aqua defluit in subiectum canalem transuersum: ex quo duobus canaliculis defertur in capita arearum linteis extensis contectarum : utrumque ex crasso & lato assere, qui attolli & erigi potest, & ad quem utrin eminentes tabellæ sunt affixæ, constat: in eo assere multa sunt caua catillis, in quorum singulis singula oua mollia uel sorbilia locantur, & magnitudine æqualia & figura similia: quibus cauis deorsum uersus breues sunt recessus auri uel argenti ramenta recipientes: quibus cum caua ferè plena fuerint, asser in alterum latus erigitur, ut ramenta excidant in alueum grandem: caua etiam aquis affusis eluuntur. Separatim autem hæc ramenta lauantur in alueo, separatim ea quæ in linteis resederunt: alueus ille læuis & altus duos digitos transuersos figura ferè nauiculæ similis est: nempe pri ore parte latus, posteriore angustus: in cuius medio canaliculus est transuer sus: in quo auri uel argenti ramenta pura subsidunt, arenæ quod leuiores; ex eo excidunt.

Pila A. Capsa B. Laminæ foraminum plenæ C. Canalis transuersus D.
Asseres cauis pleni E. Canaliculi F. Alueus in quem ramenta incidunt G.
Areæ linteis contectæ H. Alueus nauiculæ fere similis I. Lacus areis subiecti K.

In quibusdam præterea Marauiæ locis auri uena, quæ ex lapidibus li