Pagina:Agricola De re metallica.djvu/276

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


scentibus, cum quibus aurum permistum est, constat, subiecta pilis uda tunditur: comminuta per canaliculum effluit in lacum , ibi rutro ligneo agitatur, auri minutæ particulæ, quæ in supremo lacu resident, in alueo nigro lauantur. Hactenus de machinis, quæ uenas udas tundunt pilis præferratis, dixi: nunc lauandi rationes quorundam metallorum uenis quodammodo proprias exponam orsus ab auro: uenæ certe in quib. illius metalli particulæ insunt, & arenæ riuorum uel fluuiorum , in quib. eiusdem ramenta, lauantur in areis aut in alueis: arenæ præterea in lacu: sed non uno modo lauantur in areis: nam hæ auri particulas uel ramenta aut transmittunt aut retinent : at transmittunt quidem , si habuerint foramina: retinent, si eis caruerint: uerum uel ipsa area habet foramina, uel capsa in eius locum substituta: si ipsa, auri particulas uel ramenta transmittit in lacum : si capsa, in canalem longum , de quibus duabus lauandi rationib. primò dicam . Area conficitur ex duobus asseribus inter se coagmentatis, longa pedes duodecim, lata tres, foraminum , per quæ eruum penetret, plena. Ne uerò uena uel arena, cui aurum est immistum , è lateribus excidat, ad ea tabellæ eminentes affiguntur . Hæc area super duo scabella imponitur: quorum prius iccirco est altius posteriore, ut glareæ et lapilli ex ipsa deuolui possint. Lotor aunt in areæ caput, quod altius est, uenam uel arenam conijcit , & canaliculo recluso aquas in eam immittit: mox rutro ligneo ipsam agitat: quomodo glareæ & lapilli per aream deuoluuntur in humum: auri particulæ uel ramenta simul cum arenis per foramina in lacum areæ subiectum decidunt : quæ collecta in alueo lauantur.

Areæ caput A. Area B. Foramina C. Tabellæ D. Scabella E.
Rutrum F. Lacus G. Canaliculus H. Alueus I.
De re metallica 1556-183.png