Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/280

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quorum item prius est altius posteriore, ut glareæ & lapilli per aream deuolui possint. Lotor autem arenas in eius caput inijcit batillo, & canali recluso aquam immittit: quæ ramenta cum paucis arenis defert in caua, glareas uerò & lapillos cum cæteris arenis in uas areæ subiectum : illa quàmprimum caua referta fuerint, excutit, & in alueo lauat: has iterum at iterum in hac area.

Areæ caput A. Tabellæ B. Infimum areæ C. Caua D. Canaliculi E.
Scabella F. Batillum G. Vas subiectum H. Canalis I.

Quidam in area, item ex tribus asseribus composita & longa pedes octo plures canaliculos transuersos & palmo inter se distantes incidunt: quorum superior pars deuexa est, ut auri ramenta, cùm lotor arenas batillo ligneo agitat, in eos illabi possint: inferior recta, ut eadem ex eis elabi non possint: qui canaliculi quàmprimum ramentorum cum arenulis mistorum pleni fuerint, area à scabellis ablata in caput, quod hic non aliud quam suprema asserum, ex quibus area constat, pars est, inuertitur: quo modo ramenta retrorsum lapsa in alterum uas incidunt : nam in alterum lapilli & glareæ per aream deuoluuntur: aliqui in uasorum locum alueos amplos areæ supponunt. Ra menta autem impura, ut cæteri, in alueo paruo lauant.