Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/279

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quod in cauis, quæ sunt inter tabellas, subsidet, ligneo bacillo cuspidato sæpius eruit: quo modo auri ramenta in eis resident: arenas & alias res inutiles aqua rapit in uas areæ subiectum. Ipsa uerò ramenta minuto batillo ligneo eijcit in ligneam lancem, ad pedem & quadrantem latam: eam in riuo cursum uersus ducendo & reducendo auri ramenta facit pura: etenim arenarum reliquiæ ex lance effluunt, ramenta in medio eius cauo simili catillo resident: quidam utuntur lance concharum instar striata, sed qua parte aquæ effluunt, plana: ueruntamen ea planicies, qua striges in ipsam exonerant, angustior est: latior, qua defluit aqua.

Caput areæ A. Tabellæ transuersæ B. Rutrum ligneum C. Bacillum cuspidatum D. Lanx E. Eius medium cauum F. Lanx striatæ G.

Sed caua rotunda simul cum canaliculis in ipso areæ corpore inciduntur, uel eidem inuruntur: id compositum ex tribus asseribus longis pedes decem, latum est ad pedes quatuor: eius tamen infimum, per quod aqua effunditur, angustius est. Hæc area, similiter habens tabellas ad latera affixas, plena est istiusmodi cauis rotundis & canaliculis ad ea pertinentibus : & quidem duobus ad unum , ut aqua cum arenis mista, per superiorem canaliculum in cauum influat: per inferiorem , post quàm arenæ partim subsederint, rursus ex ipso effluat aquæ area duob. scabellis in riuo uel flumine, aut in eorum ripa lo catis imponitur: