Pagina:Agricola De re metallica.djvu/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Ita pecunia fretæ gentes multum inter se distantes longe seiuncta facillime faciunt mercaturas, quibus uita ciuilis uix carere potest. Deinde maledicta quæ dicuntur in ferrum, æs, plumbum, neipsa quidem apud uiros prudentes & graues locum habent. Etenim ut illa metalla tollantur de medio, homines certè uehementius efferuescentes iracundia, & effrenato furore incitati, pugnis, calcibus, unguibus, dentibus tanquam feræ certabunt. Alij alijs fustes impingent , alios lapidibus percutient, alios prosternent , quin etiam homo hominem non solum ferro interficit, sed necat ueneno, inedia, siti: premit faucibus & strangulat, uiuum defodit in terra: immergit in aquas & suffocat, comburit , suspendit, ut faciat omne elementum particeps humanæ necis. Tum deni alius feris obijcitur: alius in mactati pecoris cadauer totus insuitur, excepto capite, sic uermibus dilaniandus relin quitur: alium uiuarijs immersum, totum pariter murenæ distrahunt: alius oleo incoquitur: alius oliuo inunctus ligatus muscis & crabronibus uexandus proponitur: alius uirgis cæsus uel fustibus mulctatus neci datur: alius saxis facta lapidatione obruitur: alius præcipitatur ex altis locis. Præterea homo sine metallis cruciatur non uno modo? ut cum carnifex cereis ardentibus inguina ipsi & alas adurit: uel linteum imponit in os, id per inspirationem sensim & leniter in fauces tractum, repente & uiolenter retrahit: uel manibus post tergum illigatis, ipsum fune paulatim in sublime tractum , subito deijcit: uel similiter à trabe religato saxum grandis ponderis è pedibus funiculo appendit : uel deni eius artus torto distrahit. Ita ex his intelligimus non metalla esse culpanda, sed nostra uitia, iram dico, crudelitatem , discordiam, cupiditatem latè regnandi , auaritiam, libidinem. Sed existit hocloco quæstio, utrum res fossiles in numero bonorum habere debeamus, an reponere in malorum coetu. Vniuersas quidem diuitias Peripatetici in bonorum numero duxerunt, & modo nominarunt externa, quod ne in animo ne in corpore, sed extra sint. Tum autem ut multa alia dixerunt esse posse bona, quod his bene uelma

uti sit in nostra situm potestate. Etenim boni uiri his bene utuntur , eis sunt utiles: mali, male, eis inutiles sunt. Socratis est dictum, uinum ad uasa mutari, diuitias ad eorum, qui ipsas possident mores. Stoici uero quorum mos est ut subtiliter & argute disputent , quamuis diuitias ex bonorum choro sustulerint, non tamen numerarunt in malis, sed in eo genere quod appellatur indifferens collocarunt. Etenim ipsis uirtus est una, bonum, uitium tantum modo malum, omne reliquum genus indifferens. Ita ut ipsi de hacre sentiunt, nihil interest bene ualeat quispiam, an grauiter ægrotet: nihil interest formosus sit an deformis. Denique

Diues ne prisco natus ab Inacho
Nil interest, an pauper & infima
De gente sub dio moreris.

At ego quidem non uideo causam cur ei quod naturaliter & per se bonum est, inter bona esse aliquid loci non debeat. Res fossiles certè natura creat, & humano generi præbent multiplicem necessarium usum, ut taceam de ornatu, qui cum utilitate mirifice congruit . Igitur ipsa deijci de suo statu & gradu quem tenent in bonis æquum non est. Nec uero si quis malè ipsis est usus,