Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

iccirco recte dicentur mala. Quibus enim rebus bonis malè æ at bene uti non possumus? Liceat mihi exempla ponere ex utro genere bonorum . Vinum, potus longe optimus, si modice bibitur, prodest cococtioni ciborum, ad sanguinis ortumiuuat: promouet succos in omnes corporis partes: nutricationi bono est, nec corpori solum, sed animo etiam utile. Nam tenebras & caliginem mentis nostræ discutit: cura & sollicitudine nos liberat: reddit fidentes rebus. Sin immodice bibitur, corpus lædit, & grauibus morbis opprimit. Vinolentus etiam nihil tacitum tenet: furit & bacchatur,

multa scelera nefaria sacit & flagitia. Qua dere Theognis perdoctè scripsit uersibus, quos siclatine reddere possumus:

Vina nocere solent, auida si fauce trahantur,
Si modice biberis, uina iuuare solent.

Sed ne diutius morer in externis, uenio ad corporis & animi bona, inter quæ mihi robur & forma at ingenium occurrunt. Igitur si quis robore fretus, multum laborat, ut se suos honeste & laudate alat, eo bene utitur: Sin ex cæde uiuit & latrocinatur, male. Similiter fSmina pulchritudine exi mia si nupta uiro, ei uni placere studet, forma utitur: sin petulanter uiuit ruit in libidinem, ea, ut conuenit , non utitur. Pari ratione adolescens qui do ctrinæ sese dat, & artes ingenuas colit, recte utitur ingenio. Qui fingit, mentitur , capit, fraude & perfidia fallit, eius celeritate abutitur. Vt autem is qui uinum, robur, formam, ingenium , propter peiorem usum in bonorum numero non habet, in summum illum rerum opificem Deum iniuriosus & contumeli osus est, ita qui res fossiles eximit ex bonorum coetu, in eundem iniuriam & contumeliam iacit. Rectissime igitur quidam Græci poetæ scripserunt , ut Pindarus.

Quæ uirtute pecunia
Exornata nitet, suppeditat uias
Non unas bene agas, quibus
Quæ sors cun ferens obtulerit tibi.
Vt Sappho.
Sine uirtutis amore hospes iniquus
Nocet aurum, at sociata hæc caput & summa bonorum.
Vt Callimachus.
Diuitiæ magnos sine nec uirtute: nec ipsæ
Virtutes faciunt magnos sine diuite cenfu.
Vt Antiphanes.
Nam per deos cur oportet quis ditescere?
Pecuniæ cur optet habere plurimum?
Quàm possit auxiliari ut amicis, gratiæ
Fructum serere Diuarum suauissimæ.

Argumentis & conuitijs aduersariorum refutatis colligamus utilitates metallicæ. Primum autem ea utilis est medicis. Etenim effundit copiam medicamentorum , quibus uulnera & ulcera solent curari, pestis etiam: ut cer te si nulla alia esset causa cur scrutaremur terram , tamen medicinæ gratia eam fodere deberemus. Deinde utilis est pictoribus. Siquidem eruit genera pigmentorum, quibus cum ipsis tectoria picta fuerint, humor allapsus extrin