Pagina:Agricola De re metallica.djvu/291

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Lacusculus aunt iste ex unius arboris trunco cauatur: cuius pars caua longa est pedes v.alta dodrantem, lata digitos VI. Is ut decliuis sit, collocatur, ei subijcitur uas, quod abiegnos ramos conuolutos in se continet , uel alter lacusculus, cuius pars caua longa est pedes tres, alta & lata pedem : in cuius fundo minuti lapilli, qui simul cum aqua effluxerunt , resident. Quidam in lacusculi locum supponunt canalem quadrangulum : in quo similiter ligneo batillo paruo, lapillos sursum uersus agitatos & conuersos lauant. Lacusculo subijcitur canalis transuersus : qui altera parte uel apertus exonerat in uas aut lacusculum , uel clausus & in medio perforatus in subiectam fossam, quo modo aqua turbine aliquantum extracto recta in eam decidit. Hæc uerò fossa qualis sit, iam dicturus sum.

Lacusculus A. Batillum ligneum B. Vas C. Canalis D. Batillum ligneum paruum E. Canalis transuersus F. Turbo G. Aqua decidens H. F ossa I. Cisio aduehens materiam lauandam K. Ligo similis rostro anatis, quo fossor materiam lapillorum expertem excindit L.
De re metallica 1556-198.png

Sin aunt locus aquarum copiam non suppeditauerit, lotores fossam agunt pedes XXX. uel XXXVI. longam: cuius solum sternunt eiusdem longitudinis arborib. inter se coagmentatis , & tabularum modo planis supina parte factis. Ad utrun etiam fossæ latus, & eius caput quatuor arbores collocant, & alias super alias imponunt : quæ oens , qua ad cauum conuersæ sunt, etiam planæ existunt . Sed quia arbores in laterib. obliquè collocant , fossæ supremum fit quatuor pedes latum , in-