Pagina:Agricola De re metallica.djvu/292

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


fimum duos. Ecanali uerò aqua alte defluit prius in abiegnos ramos conuolutos , ut recta & ferè iunctim decidere, sua grauitate glebas dissipare possi quan aliqui ramos canali non subijciunt , sed in eius foramen imponunt tunem: qui, cum canalem omnino non claudat, nec ex eo effluuium prorsus impedit, nec aquam longius sinit rapi, sed recta delabi cogit. Operarius aunt materiam lauandam cisio aduehit, & in fossam conijcit : lotor in fossa ferè suprema stans glebas dissipat furca septicorni, ea radices arborum , fruticum , herbarum ex ipsa eijcit: quo modo lapilli nigri sidunt: qui cum multi fuerint collecti, quid plerunque fit post lotor diem in hunc laborem insumpserit, tum ad eos ne defluant, arenam apponit, ac materia rursus in fossam supremam iniecta idem lauandi munus exequitur. In infima uerò fossa stat adolescens at ligone tenui & cuspi dato in id, quod ibidem subsedit, infixo ipsum subleuat, ne lapilli aqua rapti deuoluantur: quod fit, cùm id, quod subsedit, tam multum fuerit, ut etiam abiegnos ramos, quibus fossæ exitus obstruitur, contegant.

Canalis A. A biegni rami conuoluti B. Arbores unius lateris tres: nam quarta, quod fossa tam alte materia iam lauata sit completa, uideri non potest C. Arbores capitis D. Cisium E. Furca septicornis F. Ligo G.
De re metallica 1556-199.png

Tertia istiusmodi materiæ lauandæ ratio sic se habet. Canales duo con−