posteriore intus ad altitudinem pedis unius & semissis infigitur lamina ferrea longa & lata pedes tres, ac foraminum, per quæ lapilli, maiores quam erui semina, penetrare & decidere possint, plenissima. Capsæ autem subijcitur canalis, ex una arbore cauatus, longus circiter pedes quatuor & uiginti, altus
& latus dodrantem: quem plerunque tres tabellæ, in eum impositæ, interuallis distinguunt : quarum alia altior est: sed turbidas ex ipso defluentes, rursus
excipit lacus. At materia metallica interdum sub terræ cute altius reperiri non solet, interdum uerò tam alte, ut & cuniculos agere & puteos fodere necesse
sit: ea cisijs ad capsam aduehitur: cùm iam lauaturi sunt, canaliculum collocant: per m tantum aquæ, quantum ad loturam satis est, in laminam fer−
ream influit: in quam mox adolescens materiam metallicam batillo ferreo
conijcit: ac massulas eodem huc & illuc agitans dissipat: tum aqua & arena
per laminæ foramina penetrantes decidunt in capsam. Quod uerò crassum
est, in lamina restat: id eodem batillo in cisium inijcit. Interea alter adolescens minor natu arenam sub lamina rutro ligneo, ferè tam lato quàm capsa est, crebro trudit, & in supremam capsam pellit: quod leue est aqua defert in subiectum canalem: quanquam paucos etiam lapillos nigros: hunc laborem adolescentes continenter sustinent, quoad quatuor cisia, uel, si materia diues lapillorum nigrorum fuerit, tria rebus crassis & inanibus repleuerint: quæ deuehunt & proijciunt: tum præses laboris assere, in quo ante laminam sito adolescens stabat, sublato arenam cum lapillis permistam crebro sursum &
deorsum rutro trudit, & eodem arenam, quæ, quod leuior sit quàm lapilli,
superiorem locum tenet, de eis detrahit ut appareant : quos rutro in priorem
capsæ partem tractos batillo euertit, ut etiam tunc, quod leue est, defluere
possit. Mox omnes coaceruatos ex capsa eijcit & aufert. Hæc dum præses
agit, alter adolescens interea arenam cum lapillis nigris mistam, quæ ex capsa defluens in canali resedit, rutro ferreo agitat, & retro ad supremam canalis partem trudit: quæ, quod plurimos lapillos nigros in se contineat, rursus in laminam coniecta lauatur: at ea quæ in infima canalis parte resedit, separa tim eiecta cumulatur, & in canali deuexo lauatur: quæ uerò in lacu, in area linteis extensis contecta . Omnis hic labor fructuosus æstiuis diebus sæpius, nempe decies aut undecies iteratur. Sed lapilli nigri, quos præses ex capsa eijcit, deinde in cribro angusto auantur , postremò in lacusculo, ubi tandem omnit arena ab eis separatur. Quinetiam omnibus his rationibus materiæ mistæ cum ramentis aliorum metallorum, siue ea fuerint à uenis & fibris ab repta, siue in uenis dilatatis ad riuos & fluuios orta, lauari possunt.
- Capsa A. Lamina B. Canalis C. Tabellæ D.
- Lacus E. Canaliculus F. Batillum G. Rastrum H.