Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/294

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Materia talis insuper uda lauatur in cribro, cuius fundum est ferreis filis contextum: at hæc quarta lauandi ratio est. Cribrum autem in aquam, quam uas in se continet, immissum conquassatur: cuius uasis fundum tam magnum habet foramen, ut tantum aquæ, cum eo, quod cribrum transmittit, permistæ, continenter ex ipso effluere possit, quantum influit: id, quod in canali subsedit, adolescens uel ferreo rastro tridenti eruit, uel rutro ligneo uerrit: quo modo aqua magnam tam arenæ, quam limi partem rapit: lapilli nigri uel metallorum ramenta resident in canali: quæ postea in canali deuexo lauantur.

Cribrum A. Vas B. Aqua ex eius fundo effluens C.
Canalis D. Rastrum tridens E. Rutrum ligneum F.

Hæ ueteres materiæ, quæ nigros lapillos in se continet , lauandæ rationes sunt: sequuntur duæ nouæ. Si lapilli nigri, cum terra uel arena commisti , in deuexa montis uel collis parte reperiuntur , aut in campi planicie, quæ uel riuis caret, uel in quam riuus deduci non potest, ista lauandi ratione metallici nuper uti coeperunt etiam hybernis mensibus: capsa patens ex asseribus conficitur longa circiter pedes sex: lata tres: alta duos & palmum: in cuius parte