Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/301

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

At tot sunt istius generis lauandi rationes: torrendi uerò una potissimum usitata, duæ cremandi: lapilli nigri ignis ardore torrentur: & quidem in fornace simillima furno. Torrentur autem si cæruleus color ipsis insederit: uel pyrites, & lapis ex quo ferrum conficitur , cum eis fuerint permisti. Etenim cærulei non tosti plumbum consumunt : pyrites & alter lapis nisi in istiusmodi fornace in fumum euanescant, plumbum candidum, ex lapillis nigris confectum, maculosum fit. Lapilli uerò inijciuntur uel in posteriorem fornacis partem, uel in alterum eius latus: illo modo ligna ponuntur ante eos, hoc prope: sic tamen ut ne titiones ne carbones in ipsos lapillos incidant , aut eos attingant. Accensa ligna gubernantur rutabulo, quod ligneum est: lapilli modò agitantur rastro bidenti, modò rursus æquantur rutro: quorum utrunque ferreum est. Minutuli autem lapilli minus quàm mediocres: at hi rursus minus quàm maiusculi torreri debent. Quoniam uerò, dum sic torrentur lapilli, non raro quæ dam materia confluit, lapilli tosti iterum in canali deuexo lauandi sunt. Eo enim modo materia quæ confluxit impetu aquæ defertur in canalem transuersum: ubi collecta molitur: ac rursus in eiusdem canalis area lauatur: qua ratione id quod metallicum est ab eo, quod caret metallo, separatur.