- Fornax A. Eius os B. Rutabulum C. Rastrum bideus D. Rutrum E.
At panes ex pyrite uel cadmia uel alijs lapidibus ærosis conflati cremantur in foueis quadrangulis & ex priore, ut superiore, parte patentibus at apertis: quæ foueæ plerun longæ sunt pedes duodecim, latæ, octo: altæ, tres. Sed panes ex pyrite conflati ferè bis cremantur: ex cadmia, semel: at hi prius in limum, aceto madefactum, inuoluuntur, ne ignis eos unà cum bitumine, uel sulfure, uel auripigmento, uel sandaraca, nimis consumat: illi primò lento igni, deinde acri cremantur. In utros uerò integra nocte senti immittitur aqua, ut, si in eis insit alumen, aut atramentum sutorium, aut hali nitrum metallis nociturum, quanquam raro nocere solet, id eluat: & ipsos faciat molles. Reliqui uerò succi concreti ferè omnes, cum istiusmodi panes uel uenæ excoquuntur, metallis nocent. Panes autem cremandi lignis, cratis figura collocatis, imponuntur: at ea lignorum strues incenditur.
- Foneæ A. Ligna B. Panes C. Canalis D.