Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/305

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GEORGII AGRICOLAE DE RE METALLICA

LIBER NONUS

S cripsi de diuerso uenarum præparandarum opificio, nunc seribam de uaria earundem excondarum ratione. Quanquam enim qui uenas urunt , & torrent & cremant , aliquid detrahunt de his, quæ cum metallis mista uel composita esse solent: multum, qui tundunt pilis: plurimum, qui lauant, cribrant, discernunt, omne tamen id quod metallorum speciem ab oculis remouet, ac efficit informe quiddam & rude adimere non possunt: quocirca necessa rio inuenta est excoctio, qua terræ, succi concreti, lapides sic separantur à metallis, ut suus cui color insideat, ut purum fiat, ut multis in rebus homini magno usui sit. Cùm autem excoctio sit eorum, quæ, anteaquam uenæ excorentur, cum metallis erant permista, secretio, quod metallum igni quodammodo perficitur. Verùm quia uenæ metallicæ multum inter se differunt, primò metallis, quæ in se continent: deinde cuius metalli copia uel inopia, quæ eis est: tum hacre, quod aliæ cito igni liscant, aliæ tarde, earum excondarum plures rationes sunt: quarum una ut excoctores exijsdem uenis plus metalli quàm alia conficerent , eos assiduos rerum usus docuit. Etsi uerò pluribus interdum excondi rationibus ex ijsdem uenis par metalli pondus conflare possunt, tamen maiori sumptu opus est ad unam quàm ad aliam. At uenæ quidem uel in fornace uel extra excoquuntur. Si in for nace, aut eius ore ad tempus clauso, aut semper patente: si extra fornacem , uel in ollis, uel in canalibus. Sed ut res fiat dilucidior, singula persequar exorsus à domicilio & fornacibus. Murus, qui secundus futurus est, latere uel saxo ducatur crassus pedes duos & totidem palmos, ut ad onus ferendum sit idoneus: altus pedes quindecim: longus pro numero fornacum extruendarum : quarum in uno domicilio esse solent plerun sex, raro plures, sæpius minus multæ. Earum uerò tres parietes, posteriorem dico, qui est ad murum, & utrius lateris, esse factos ex natiuis lapidib. satius est quàm ex coctis. Nam lateres cum excoctor, uel qui succedit uicarius eius muneri, decutit cadmias, quæ interea, dum excorentur uenæ, ad parietes adhæserunt, cito faciunt uitium & franguntur. At natiui quidam lapides iniurijs ignium resistunt, & ad longum tempus durant: maxime uerò hi ipsi qui molles sunt & fibrarum expertes: contra duri & quibus multæ sunt fibræ, igni dissiliunt & dissi pantur: qua de causa fornaces, ex eis factæ, facile ab ignibus labefactantur, & cùm decutiuntur cadmiæ, onfringuntur. Prior autem paries conficiatur ex coctis lapidibus, & inferiore parte habeat os latum palmos tres, altum sesquipedem , cùm iam focus fuerit paratus. Posteriori uerò parieti sit foramen sursum uersus ad cubiti altitudinem, anteaquam focus fuerit præparatus: id