Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/306

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

longum sit tres palmos: in quod & foramen muri, longum pedem, nam tergum muri fornicem habeat, imponatur fistula ferrea uel ænea, in qua nares follium collocentur: sed totus paries prior ideo non sit altior quin pedibus, ut in fornacem commode uena conijci possit unà cum his, quibus magistro ad eam excondam opus est: at utrius lateris paries altus existat pe des sex, posterior septem, crassus palmos tres: quæ fornacum intus lata sit quin palmos, longa sex & digitum. Latitudinem autem nunc metimur in teruallo, quod est inter utrius lateris parietes interiectum: longitudinem eo, quod est inter priorem parietem & posteriorem. Suprema uerò cuius fornacis pars aliquanto plus se dilatet. Sint etiam muro aliquot ostia: si sex fuerint fornaces, duo: unum inter secundam et tertiam fornacem, alterum inter quartam & quintam: ea laca sint cubitum, alta pedes sex: ut excoctores eis egredientes & regredientes offensiunculam non accipiant. Quinetiam ad dextrum latus primæ fornacis ostium esse necesse est, similiter ad sinistrum ultimæ, si murus longius fuerit nec ne fuerit ductus. Longius uerò tum ducitur, cum officina secundarum fornacum , aut aliud ædificium cum hac primarum fornacum officina coniungitur , solum pariete separatur. Excoctor autem & qui in prima fornace munus perficit, & qui in ultima, contemplaturus folles, aliudúe facturus, ad finem muri egreditur suo ostio: quis uerò alius sibi cum altero communi: uerùm fornaces iccirco inter se distant pedibus sex, ut excoctores, eorum ministri uim caloris facilius sustinere possint. Quoniam uerò quæ interius est lata quin palmos, alia ab alia distat pedibus sex, primæ fornacis dextro lateri est spacium quatuor pedum & tri um palmorum, at tantundem sinistro ultimæ, si sex fuerint fornaces in una officina, necesse est ut murus longus sit pedes duos & quinquaginta: nam interior tot fornacum latitudo efficit pedes septem & semissem: interualla, quæ sunt ab unius fornacis caua parte ad alterius fornacis partem cauam , pe− des triginta: spacium alterius lateris primæ & ultimæ fornacis pedes nouem , & palmos duos, crassitudo duorum murorum transuersorum pedes quin: quarum mensurarum summa efficit pedes duos & quinquaginta. Tum extra unam quan fornacum sit fouea quæ repleta puluere, de quo postea dicturus sum, fistucatione spissetur: at eo modo fiat catinus, qui metallum ex fornace defluens excipiat.

Fornaces A. C atini B.