Pagina:Agricola De re metallica.djvu/308

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


tres, altum cubitum, ex saxis uel lateribus factum, saxis tantum tectum: quod ni esset at ita se haberet, uis ignium humorem ex terra eliceret, tam ad focum cuius sornacis quàm ad catinum, eos madidos inflaret: inflati uitium facerent, & metallum partim absorberent, partim misceretur cum recrementis: quo modo conflatura magnum damnum contraheret: ex unoquo præterea humoris receptaculo canalis structilis æquè ac ipsum altus, sed latus digitos sex, per murum, ad m est fornax extructa, ad alterum eius latus, siue prius siue posterius penetret & ascendat, qua patens halitum, in m humor est conuersus, expiret de tubo uel fistula ænea aut ferrea: quæ ratio receptaculi conficiendi canalis, longe optima est: alijs quidem est canalis priori similis: humoris uerò receptaculum dissimile: nam transuersum sub catino non latet, sed rectum, at longum est pedes duos & palmum: latum pedem & palmos tres, altum pedem & palmum: quæ ratio receptaculi con ficiendi sic à nobis non improbatur, ut eorum qui receptaculum uacans canali struunt: hoc uerò iccirco improbatur, quod ab ipso foramen non pateat ad aerem, per quod halitus solutè & liberè penetrent.

Fornaces A. Catinus B. Ostium C. Latens humoris receptaculum D.
Saxum quo tegitur E. Canalis structilis F. Saxum quo tegitur G.
Tubus halitum expirans H.
De re metallica 1556-212.png