Pagina:Agricola De re metallica.djvu/309

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Atergo autem secundi muri ad pedes quindecim ducatur primus murus altus pedes tredecim. In utro collocentur trabes latæ & crassæ pedem, longæ pedes decem & nouem at palmum. Hæ inter se distent tribus pedibus. Cùm autem secundus murus duobus pedibus altior sit primo, in eius tergo facienda sunt caua, alta pedes duos, lata pedem, longa pedem & palmum: in quibus cauis, quasi in quibusdam formis, altera trabium capita locentur: at in eiusmodi capitum formis in dudantur capita totidem tignorum statutorum : quæ alta sint pedes quatuor & uiginti, lata & crassa palmos tres: ex quorum capitibus superioribus rursus totidem tigna pertineant ad capita tignorum, quæ muro primo superposita sunt. Horum autem superiora capita in formis tignorum statutorum, inferiora in formis trabium muro primo superpositarum includantur: at hæc tigna sustineant tectum, quod è tegulis coctilibus constet. Singula etiam id genus tigna singulis tignis fulciantur: singulis transuersarijs coniungantur cum statutis: ad quæ statuta, quà sunt fornaces, affigantur asserculi crebri crassi circiter digitos duos, lati palmum: quibus & cratibus, inter tigna interpositis lutum illinatur, ut & tignis & cratibus ab incendio non sit periculum. At hoc sane modo se habeat posteri or officinæ pars: quæ in se continet folles, eorum sedilia, machinam, quæ fol les comprimit, organum, quod eosdem diducit: de quibus omnibus paulo post dicam.