Sed tempus est iam de eorum sedilibus dicere: primo humi locantur duo tigna, paulo minus longa quàm murus fornacum: quorum prius est latum & crassum tres palmos, posterius palmos tres & digitos duos: prius uerò à tergo muri fornacum distat duobus pedibus, posterius à priore pedibus sex & palmis tribus. Defodiuntur autem in terra, ut stabilia permaneant: quinetiam aliqui, ut idem siat, per utrius aliquot foramina paxillos cuneatos in terram altius agunt. Deinde duodecim tigna eriguntur : quorum inferiora capita includuntur in formis tigni, quod est prope tergum muri fornacum locati: quæ tigna longa sunt, exceptis capitibus, pedes duos, lata palmos tres & totidem digitos, crassa palmos duos. Sursum autem uersus ad palmos duos perforæ ta sunt: quorum foraminum altitudo est ad palmos tres, latitudo ad sequipalmum: at interuallis paribus omnia tigna non distinguuntur. Etenim primum à secundo abest pedes tres & digitos quin: pari modo tertium à quarto: secundum uerò à tertio pedes duos, palmum unum, digitos tres: reliquorum etiam tignorum interualla eodem modo pariter & impariter sunt distincta: quorum ubi quaterna ad binas fornaces pertinent: sed eorundem tignorum capita superiora includuntur in formis trabis immissæ: quæ longa est pedes duodecim, palmos duos, digitos tres: nam extat è primo tigno statuto digitos quinque, & totidem è quarto: sed lata est palmos duos & totidem digitos, crassa palmos duos. Quia uerò earum trabium singulæ quaternos folles sustentant, tria sint, necesse est. At è regione tignorum duodecim totidem eriguntur : quorum singulorum bina capita inferiora, nam ima quidem parte, sed media, prorsus excisa sunt, includuntur in formis tigni posterioris humi locati: ea uerò longa sunt, exceptis capitibus, pedes duodecim & palmos duos, lata palmos quinque, crassa duos. Ab infima autem parte sursum uersus excisa sunt: quæ pars caua alta est pedes quatuor & digitos quin, lata digitos sex: sed eorundem tignorum capita superiora includuntur in formis trabis ipsis impositæ: quæ arctè subijcitur trabibus à tergo muri fornacum, et in posteriore muro collocatis. Est uerò lata palmos tres, crassa duos, longa pedes tres & quadraginta. Quod si tam longa in promptu non fuerit, duæ tresúe in eius locum substitui possunt, quæ iunctæ eandem habeant longitudinem: sed ne hæc quidem tigna statuta omnia paribus interuallis distinguuntur , sed primum à secundo distat pedibus duobus, palmis tribus, digito uno: at similiter tertium à quarto distat. Secundum uerò à tertio pede uno et palmis tribus ac totidem digitos: quo modo etiam reliquorum tignorum interualla pariter & impariter distinguuntur. Cni præterea tigno statuto quà spectat, oppositum tignum statutum forma est supra partem capitis cauam ad pedem & digitum: in quatuor statutorum formis unum includitur tignum : quod etiam ipsum quatuor habet formas: ita formæ in formis inclusæ faciunt, ut melius coniungi , clauis ligneis transfigi possint. Id autem tignum longum est pedes tredecim, palmos tres, digitum unum: nam extat è primo tigno palmos duos & digitos duos: at totidem palmos & digitos è quarto: latum uerò est palmos duos & totidem digitos, crassum item palmos duos. Quia uerò duodecim sunt statuta, tria sint eiusmodi tigna necesse est: uerùm in singulis id genus tignis & singulis trabibus, quæ mi−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/317
Appearance