Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/318

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

noribus statutis sunt impositæ, collocantur quatuor tigilla: quorum quod longum est pedes nouem, latum palmos duos & digitos tres, crassum palmos duos & digitum. Primum aunt tigillum distat à secundo pedibus quinque, palmo uno, digito uno: & quidem tam priore quàm posteriore parte: nam ibi extra statuta tigna locantur singula tigilla: pari spacio tertium distat à quarto: sed secundum abest à tertio pedem & digitos tres: at eodem modo reliqua octo tigilla interuallis distinguuntur: quintum enim à sexto, & septimum ab octauo distat tanto spacio, quanto primum à secundo & tertium à quarto. At sextum à septimo tanto spacio, quanto secundum à tertio. na autem tigilla sustinent tabulam unam transuersam, longam pedes sex, atam pedem, crassam palmum: quæ à duobus posterioribus tignis statutis distat pedibus tribus & palmis duobus. Cùm uerò tabulæ sex numero sint, in singulis collocantur bini folles: quorum inferius tabulatum ex eis extat palmum. Vtrius uerò tabulati annulus ferreus per suum tabulæ foramen descendit: at in eum adigitur pessulus ligneus, ut ipsum, sicuti supra dixi, permaneat immotum: at uter follis procedit per sui tigilli tergum in fistulam æneam, in qua utrius naris collocatur capitibus eorum arctè coniunctis. Sed fistula lamina ænea uel ferrea est complicata, longa pedem & palmos duos ac totidem digitos, crassa semidigitum, inferiore tamen eius par− te digitum: cuius prior caua pars est lata digitos tres, alta digitos duos & dimidium: nam prorsus teres non est: posterior uerò lata est pedem, palmos duos, digitos tres. Lamina autem superiore parte, qua complicatur, omnino non coniungitur, sed rima manet lata semidigitum: quæ posteriore par te ad tres digitos dilatatur. Hæc fistula imponitur in fornacis foramen , quod in medio muro & fornice esse dixi: sed nares follium , in hac fistula collocatæ, distant à priore eius parte ad digitos quinque.

Tignum prius humi stratum A. Tignum posterius in solo locatum B. Priora Tigna statuta C. Eorum foramina D.Trabs immissa E. P ofteriora tigna statuta F. Eorum foramina G. Trabs immissa H. Tignum in corum statutorum formis inclusum I. Tigilla K. Tabulæ L. Earum foramina M. Fistula N. Eius posterior pars O. Eius prior pars P.