Pagina:Agricola De re metallica.djvu/321

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-217.png

Restat de usu, in quo est hoc organum. Tigillum ab axis dentibus depressum comprimit follem: is compressus flatum per narem emittit: rursus uerò ipsius capsæ pondere leuatus concipit flatum, qui per foramen spiritale in ipsum penetrat. Sed machina, cuius dentes tigilla deprimunt, ita se habet. Primo fit axis, ad cuius alterum caput extra domicilium est rota, ad alterum intra domicilium tympanum è fusis constans: quod conficitur ex duobus orbibus duplicatis inter se distantibus pede, crassis digitos quinque, altis circuncirca pedem & digitos duos. Duplicia autem sunt: nam uter ex binis orbibus æquè crassis compositus est: at clauis ligneis conglutinatus: quinetiam interdum uter superius circumcirca laminis ferreis obductus est: fusi uerò sunt numero triginta, longi pedem & palmos duos ac totidem digitos: utrinque in orbe includuntur: teretes sunt & lati digitos tres. Distant etiam inter se totidem digitis. At hoc sane modo se habet tympanum quod ex fusis constat. Alterum uerò dentatum est ad alterius axis caput: cuius orbis duplicatus crassus est palmos duos & digitum: eius orbis interior, qui compositus est ex quatuor curuaturis, crassus est palmum: ubi latus palmos duos & digitum. Exterior uerò, qui eodem modo, quo interior, factus est ex quatuor curuaturis, crassus est palmum & digitum: non æqualiter latus, sed ubi in eum includitur caput radij, latus est pedem & palmum, & digitum,