Pagina:Agricola De re metallica.djvu/320

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


gitos: inferiore uncinatum . Eiusmodi uerò annulus altus & latus est digitos duos: at uncus altus est digitos tres. Talis autem instrumenti pars media inter annulum & uncum longa est palmos tres, & digitos duos. Sed in annulo huius instrumenti inclusa est uel cauda follis, uel annulus magnus eam prehendens, qui crassus est digitum: eiusdem superior caua pars lata est palmos duos, inferior digitos duos: alter annulus ferreus, priori non dissimilis, retro caudam follis prehendit : is angustiorem partem sursum uersus habet: in qua inclusus est annellus alterius instrumenti ferrei similis priori: cuius uncus ad superiora tendens prehendit funem religatum ab annulo ferreo prehendente caput tigni, de quo mox dicturus sum. Vel contra ferreus annulus caput tigni prehendit, in unco autem inclusus est annellus alterius instrumenti ferrei, cuius annulus caudam follis cingit: quo modo carent fune. Porrò trabibus in duobus muris collocatis imponitur trabs à tignis superioribus statutis distans pedibus quatuor & dimidio: quæ lata est palmos duos, crassa sesquipalmum: in cuius forma includitur inferius caput tigni statuti, longi exceptis capitibus pedes sex & palmos duos, lati palmos tres, crassi duos. Eiusmodi uerò caput superius includitur in forma alterius tigni: quod arctè subijcitur tignis, quæ ex statutis ad obliqua pertinent . Id uerò tignum latum est palmos duos, crassum unum. Tignum præterea statutum sursum uersus ad duos pedes perforatum est: quod foramen altum est pedes duos, latum digitos sex. Per eiusdem tigni foramen rotundum , quod ad ipsius latera est sursum uersus ad tres pedes & palmum, at per foramen tigni, in ipso inclusi, penetrat axiculus ferreus: circa quem, quia uersatur tignum , deprimi & attolli potest: quod longum est pedes octo. Eius alterum caput superiore parte altius est reliquo corpore ad tres digitos, sub qua eminentia formam habet latam digitos duos, altam tres, in qua inclusus est annulus ferreus, à quo funem religatum esse dixi. Is longus est palmos quinque. Superior eius pars caua est lata palmos duos & totidem digitos, inferior palmum & digitum: eiusdem tigni dimidia pars, de cuius capite iam feci mentionem , alta est palmos tres, crassa unum: extat è tigni statuti foramine, in quo inclusum est, tres pedes. Dimidia uerò, cuius caput spectat tergum muri fornacum, alta est pedem & palmum, crassa pedem: supra quam partem statuta & affixa est capsa longa pedes tres & dimidium, lata pedem & palmum, alta semipedem. Ea uerò uariat: nam inferius aut angustior est, aut æquè ac superius lata: utra lapidibus & terra completur, ut ponderosa fiat. Hoc autem excoctori cauendum & prouidendum est, ne lapides crebro motu ex capsa ex cidant: quod ipsum efficiet bacillo ferreo ex utra parte cuneato, si id capsæ superiniectum utrin in tignum egerit: lapides enim retinere potest. Quidam capsæ loco in tignum infigunt bacilla quatuor, pluráue, at inter ea lutum in terijciunt , ut quoties res postulauerit, toties ad pondus addere, uel de eo adimere possint.

Tigillum quod axis dentibus depressum follem comprimit A. Foramina tignorum statutorum B. Vectis C. F erreum instrumentum cui annulus quadrangulus D. Ferreum instrumentum cui annulus rotundus E. Cauda follis F. Tignum statutum G. Tignum inclusum H. Capsa æqualiter lata I. Capsa inferius angusta K. Bacilla tigno infixa L.