Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/327

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

num in foueam inijciat, eum terreno puluere conspergat: mox uasculo infundat aquam: scopis undi foueam uerrat: ijsdem eandem aquam turbidam impellens in focum fornacis ipsum etiam uerrat: deinde puluerem mistum & madefactum in fornacem inijciat: iterum scalarum gradibus ascendens pilo in fornacem immisso puluerem tundat, ut focus fiat solidus. Pilum aunt teres sit & longum palmos tres: inferius latum digitos quin, superius tres & dimidium. Nam in metæ superius recisæ figuram formatum esse debet: Manubrium pili teres longum sit pedes quin, crassum digitos duos & dimidium. Pilum præterea superiore parte, qua in ipso includitur manubrium , circulo ferreo duos digitos lato cingatur. Sunt qui eius loco utuntur duobus pilis teretibus tam inferius quàm superius latis digitos tres & dimidium : sunt qui duabus spathis ligneis, sed pila spathis præstant. Simili modo in foueam, quæ est extra fornacem, inijciat puluerem compositum & madefactum, eum pilo tundat: in quam ferè completam rursus conijciat puluerem, at eum sursum uersus fistulam æneam pilo protrudat, ut ad digitum sub eius ore focus decliuis descendat in foueam catini: possit metallum defluere. Iteret autem eadem us dum fouea fuerit completa: quam mox curuata lamina ferrea, longa palmos duos & totidem digitos, lata tres digitos, superius hebete, inferius acuta excindat, ut catinus fiat rotundus & latus pedem, altus palmos duos, si centumpondium plumbi continere debet: sin libras tantum septuaginta, latus palmos tres, altus æ ac prior palmos duos. Foueam uerò excisam rursus tundat pilo æneo terete, altos digitos quin, lato totidem: cui sit manubrium teres, curuatum, crassum sesquidigitum: aut altero pilo æneo, formato in figuram metæ superius recisæ: cui impositus sit turbo inferius recisus, ut media pili pars manu prehendi possit: quod altum sit digitos sex, inferiore parte latum digitos quinque, superiore quatuor: alij eius loco usurpant spátham ligneam inferius latam palmos duos & dimidium, crassam unum. Catino præparato redeat ad fornacem, & oris utri lateri ac superiori eius parti lutum simplex illinat. In inferiorem uerò ponat lutum , d inferius intinxit in puluerem à carbonib. resolutum : quo cauere poterit ne lutum, foci puluerem ad se trahens, eum uitiet: tum in os fornacis imponat bacillum rectum et teres, longum dodrantem, crassum digitos tres. Postea ad lutum apponat carbonem ita longum et latum, ut os totum occludat. Quod si unus carbo tam magnus in promptu non fuerit, duos in eius locum supponat. Ore sic obstructo tot carbones, quot capit alueus bracteis ligneis contextus, inijciat in fornacem. Ne uerò carbo, quo occlusum est os fornacis, tunc excidat, eum magister manu teneat. Sint autem carbones, qui in fornacem inijciuntur, mediocres: magni enim follium flatum impediunt, ne per fornacis os exire possit in catinum, eum calefacere. Tum idem magister carboni ad os fornacis apposito lutum illinat, at ba−