Pagina:Agricola De re metallica.djvu/328

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


fragmento. Veruntamen aliqui uesperi non calefaciunt catinum, sed magnos carbones ad marginem eius sic ponunt, ut alius alio nitatur: qui priorem rationem sequuntur, mane uerrunt catinum, purgant à carbunculis & cineribus: qui posteriorem, manetitiones ardentes, quos custos officinæ parauit, carbonibus superinijciunt.

Fornax A. Scalæ B. Asseris pars ad eas affixa C. Rutrum D. Rastrum quindens E. Spatha lignea F. Scopæ G. Pilum H. P ila æqualiter lata I. D uæ spathæ ligneæ K. C uruata lamina L. P ilum æneum M. Alterum pilum æneum N. Spatha lata O. Bacillum P. Alueus bræ cteis ligneis contextus V asa e corio facta duo, quibus aqua ad restinguendum incendium, si quo officina confl grare cperit, hauritur R. Siphunculus orichalceus, quo eadem hausta exprimitur S. Vnci duo T. Rutrum V. O perarius terram ferreo instrumento uerberans X.
De re metallica 1556-222.png

Quarta uerò hora magister exordiatur operam, primo carbunculum ardentem per fistulam æneam inter nares follium immittat in fornacem : at follibus