Pagina:Agricola De re metallica.djvu/330

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


at obstruit os fornacis: qua re domini magnum damnum faciunt. Quod si uena cumuletur & non liscat, excoctor scalis ad latus fornacis appositis ascendens eam cuspidato uel uncinato conto diuidat: quo etiam in fistulam, in qua follium nares iacent, immisso deorsum uersus uenam circa eam ferruminatam dimoueat. Post autem quartam horæ partem cum iam plum bum, quod minister in catinum posuit, lifactum fuerit, magister conto aperiat os fornacis: bacillum est ferreum, longum pedes tres & dimidium , priore parte cuspidatum & parum curuatum, posteriore cauum, ut manubrium ligneum in ipsum includi at: quod longum est pedes tres: ita crassum ut manu bene teneri possit. Tunc uerò è fornace primò in catinum defluunt re crementa: in quæ lapis cum metallo permistus, uel ad m illud adhæret, mutatus est: item terra & succus concretus: deinde materia, ex pyrite conflata, defluit: tum aurum uel argentum , quod plumbum liquidum, quod continet catinus, combibit. Cùm autem ea, quæ effluxerunt, aliquandiu in catino steterint, ut unum ab alio separari possit, tunc magister prius recrementa uel conto uncinato detrahat, uel furcilla ferrea tollat: quæ, quod leuissima sint, supernatant. Posterius panes, ex pyrite conflatos , detrahit: qui, quod mediocriter graues sint, medium locum tenent. At misturam auri uel argenti cum plumbo, quæ, quia grauissima est, infimum locum obtinet, in catino relinquat. Quoniam uerò differentia est in recrementis, quod suprema paucum metallum in se contineant : media eius plus: infima multum, quæ separatim ab alijs in aliquo loco reponat, ut ad singulos aceruos, cum ea recocturus sit, additamenta adijcere possit accommodata , & tantum plumbi pondus, quantum metallum, quod in recrementis inest, postulat, imponere. In recrementis autem recoctis si multum olent, aliquid metalli inest: si non olent, nihil quicquam: separatim etiam panes, ex pyrite conflatos reponat: qui, quia proximi fuerunt metallo, eius plusculum in ipsis quàm in recrementis inest: ex his autem omnibus panibus conficitur meta: nam latissimus quis semper inferius locatur. Sed contus uncinatus priore parte habet uncum , ex quo nomen inuenit: cætera conto assimilis est. Mox magister rursus claudat os fornacis, eam rebus supra dictis compleat: iterum uenna excocta os aperiat & recrementa, quæ defluxerunt in catinum, at panes ex pyrite conflatos, ex eo extrahat conto uncinato: eundem laborem iteret us dum certa & de finita uenæ pars fuerit excocta, & tempus operæ præterierit. Verùm si uena diues fuerit, opera perficitur octo horis: si pauper, longiore tempore. At tamen si uena fuerit ditissima, quia ocyus quàm octo horis excoquitur, interdum altera opera cum prima coniungitur, ambæ perficiuntur decem horarum spacio. Sed cùm uena omnis iam fuerit excocta spumæ argenti et molybdænæ tantum, quantum capit alueus, in fornacem inijciat, ut metallum, quod alio qui in cadmijs remaneret, cum ipsis lifactis effluat. At cùm po392stremò recrementa & panes ex pyrite conflatos ex catino extraxerit, tum ex eo plumbum cum auro uel argento permistum cochleari effundat in catillos æneos uel ferreos, latos palmos tres, altos totidem digitos, sed interius luto prius oblitos & calfaciendo rursus siccatos, ne candens collifactos perrumpat. Cochlear uerò ferreum sit latum palmos duos: quod ad cætera