Pagina:Agricola De re metallica.djvu/329

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ignem excitet: quo modo tam catinus quàm focus dimidiæ horæ spacio satis calefiunt: ac certe quidem si præcedente die uena in eadem fornace fuerit excocta citius calefiunt: si non fuerit excocta, tardius. Focus uerò & catinus ni ante calefiant quàm inijciatur uena exconda, ipsi uitium facient, metalla damnum. Nam si puluis, ex quo uter est confectus, fuerit æstiuo tempore humidus, hyberno congelauerit, uter ruptus unà cum metallis & alijs tonitru instar sonum fundens dissipatur non sine magno hominum periculo. Deinde magister inijciat in fornacem recrementa: quæ lifacta ex ore defluent in catinum: mox obstruat os luto, cum quo puluis carbonum est permistus: id autem manu apponat ad pilum ligneum teres, crassum digitos quin, altum palmos duos: cuius manubrium sit longum pedes tres. Tum conto uncinato recrementa extrahat ex catino: et si uenam auri uel argenti diuitem excocturus est, plumbi centumpondium in ipsum imponat: sin pauperem, dimidium: ad illam enim ei multo plumbo opus est: ad hanc, pauco. Mox plumbo superinijciat titiones, ut liscat: postea ritè faciat omnia & ordine quodam inijciat in fornacem, primo tantam panum, ex pyri te conflatorum, portionem, quanta ad uenam excondam opus est: deinde uenæ, cum spuma argenti & molybdæna at lapidibus qui facile igni liscunt secundi generis mistæ tantum, quantum duo aluei capiunt: tum rot carbones, quot recipit alueus bracteis ligneis contextus: postremò recrementa: fornace iam dictis rebus repleta uenam paulatim excoquat: sed eam non nimis ad posteriorem fornacis parietem adijciat, ne circa nares follium ferruminata spiritui impedimento sit, ignis minus luculenter ardeat. Is certe in præstantium excoctorum numero semper habitus est, qui quatuor elemen ta potest temperare. Temperat autem qui uenæ, quæ terræ particeps est, non plus quàm conuenit, in fornacem inijcit: qui aquam, quoties hanc res postulat, infundit: qui flatus follium moderatur arte: qui in ignem, qua parte luculenter ardet, uenam iacit. Magister quidem aquam in utran fornacis partem paulatim infundens carbones madefaciat, ut ad eos adhærescant tenuissimæ uenarum partes, quæ alioqui flatu follium, & ui ignium agitatæ & sublatæ cum fumo euolarent. Sed quia diuersa uenarum excondarum na tura est, excoctores necesse habent focum nunc altum nunc umilem parare, & fistulam, in qua nares follium sitæ sunt, interdum ualde, interdum parum decliuem ponere: at fornaci flatum follium modò lenem, modò uehe mentem inspirare. Etenim ad uenas, quæ cito calefiunt & liscunt, excoctoribus opus est humili foco, fistula, quæ parum decliuis sit posita, flatu follium leni: contrà ad eas, quæ tardè calefiunt & liscunt alto foco, fistula, quæ multum decliuis sit collocata, flatu follium uehemente: ad has etiam opus ipsis est fornace multum calfacta, & in qua prius recrementa sunt recocta, uel panes ex pyrite conflati, uel lapides, qui facile igni liscunt, cocti: quæ ni fiant uenæ insidentes in foco fornacis, os obstruunt & quasi suffocant: quod etiam minutulæ particulæ metallicæ, quæ, dum uenæ lauarentur , subsederunt, facere solent . Magni præterea folles habeant latas nares: si enim angustæ fuerint, multus & magnus flatus nimis arctè & acutè inspiratur fornaci: unde materia lifacta refrigeratur, & circa nares ferruminatur.