Pagina:Agricola De re metallica.djvu/345

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


litur. Pòst massa à recrementis purgata conijcitur in catinum, & aurum at argentum à plumbo separantur: aurum deni ab argento aqua illa ualenti secernitur. Aut puluis, qui constat ex talis ramenti metallici lotura collecti & præparati libra, scobis æris elimatæ quadrante, pulueris secundi , qui uenas lifacit, libris duabus, coquitur donec liscat. Mistura refrigerata denuo in puluerem resoluitur, torretur, lauatur: quo modo fit puluis cæruleus: cuius & argenti & pulueris secundi , qui uenas lifacit, singulorum libra, plumbi libræ tres, æris quadrans, simul coquuntur donec liscant. Deinde massa, ut proxima, tractatur. Aut puluis, qui fit ex talis ramenti metallici lotura collecti & præparati libra, halinstri selibra, salis quadrante coquitur us dum liscat. Mistura refrigerata denuo teritur in puluerem: cuius libra argenti lifacti libræ quatuor combibunt . Aut puluis, qui confcitur ex id genus ramenti libra, sulfuris libra, salis sesquilibra, salis ex arida uini fece facti triente, æris cum sulfure resoluti in puluerem triente , coquitur do nec liscat. Postea plumbo recoquitur: & aurum à reliquis metallis separatur. Aut puluis, qui habet id genus ramenti libram, salis libras duas, sulfuris selibram, spumæ argenti libram, coquitur & ex eo conflatur aurum. His & similibus modis ramentum aurum in se continens, extra fornacem excoqui debet, si uel paucum, uel ualde diues erit. Si uerò multum fuerit, aut pauper, in fornace: magis uerò uena quæ non teritur in puluetem: præsertim cùm eius copiam auraria suppeditauerint. Sed ramentum auri particeps cum spuma argenti & molybdæna permistum, adiecta ferri squama excoquatur in fornace, cuius os ad tempus clauditur, aut in prima uel secunda , cuius os semper patet: quo modo mox ex auro & plumbo fit mistura, quæ in secundas fornaces inferatur. At pyritæ uel cadmiæ, quæ aurum in se continet, duæ partes ustæ conijciantur in unam non ustam & simul excoquantur in tertia fornace, cuius os semper patet, fiant ex eis panes: qui sæpius cremati recoquan tur in fornace cuius os ad tempus clauditur, uel in alijs duabus, quarum os semper patet: quo modo plumbum sorbet aurum, siue purum fuerit, siue ar gentosum, siue ærosum: quæ mistura etiam in secundas fornaces inferatur. Pyrites uerò, uel alia auri uena cum multa materia, quæ igni consumpta è for nace euolat, permista excoquatur cum lapide, ex quo conflatur ferrum, si is in promptu fuerit. Sex autem partes talis pyritæ, uel auri uenæ in puluerem resolutæ & cribratæ, quatuor lapidis, ex quo ferrum conflatur, item comminuti , tres calcis aqua restinctæ permisceantur, & aqua madefiant: ad quas adijciantur partes duæ & dimidia panis, qui aliquid æris in se continet: & recrementorum pars una & dimidia: sed tot panum fragmenta , quot alueus capit, inijciantur in fornacem: deinde res permistæ & recrementa. Cùm uerò iam media catini pars liquoribus, qui è fornace defluxerunt, referta fuerit, tunc primò recrementa detrahantur: deinde panes ex pyrite conflati: postremò mistura æris, & auri, & argenti, quæ in fundo residet: sed panes leniter tosti cum plumbo recoquantur, fiant panes qui in alias officinas inferantur. Mistura uerò æris & auri ac argenti non torreatur, sed etiam ipsa cum pari portione plumbi recoquatur: & quidem in catino: at conficiantur panes multo magis quam iam dicti æris & auri diuites. Verùm ut mistura auri &