Pagina:Agricola De re metallica.djvu/346

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


argenti diuitior fiat, ad eius libras decem & octo adijciantur, uenæ crudæ libræ octo & quadraginta, lapidis, ex quo ferrum conflatur, libræ tres, panis ex pyrite confecti, uel cum plumbo permisti dodrans : & simul coquantur in catino donec liscant: detractis recrementis & panibus, ex pyrite conflatis, mistura inferatur in alias fornaces. Sequitur argentum , cuius puri uel præstantissimi rudis effossæ massulæ non sunt excondæ in primis fornacibus, sed in catillis ferreis, ut suo loco dicam, calfactæ, & cùm in secundis fornacibus argentum à plumbo separatur in stannum lifactum iniectæ, purgandæ: sed eiusdem tenuissimæ bracteæ, uel minutæ massulæ ad lapides aut marmora aut saxa adhærescentes , item eædem massulæ cum terris permistæ, aut non satis puræ, simul cum panibus, ex pyrite conflatis, & argenti recrementis, at lapidibus, qui facile igni liscunt, secundi generis excoqui debent in fornace, cuius os ad exiguum tempus clauditur: at glomis, qui totus è minutis argenti puri filis constat, & eiusdem rudis uirgulæ in olla, ne euolent, inclusæ, ac in eandem fornacem coniectæ unà cum reliquis argenti uenis excondæ sunt. Quidam etiam rudis argenti massulas non satis puras in ollis uel catinis triangularibus, operculatis & luto oblitis, inclusas excoquunt: uerùm eas ollas in fornacem non conijciunt, sed collocant in fornacula, quæ flatu uenti modicis foraminibus inspiratur: at hi adijciunt ad argenti rudis partem unam spumæ argenti comminutæ partes tres, & totidem molybdænæ partes, lapidis plumbarij facile liscentis , partem dimidiam, at exiguam salis & squamæ ferri portionem. Stannum quidem, quod in fun do uasis residet, ut aliud, in secundas fornaces infertur: recrementa uerò recoquuntur cum cæteris argenti recrementis . Sed ollæ uel catini, ad quos stannum aut recrementum adhæserit, sub pila subiecti tunduntur & lauantur: at ramentum inde collectum unà cum recrementis excoquitur: quæ ratio argenti rudis excondi , si modicum fuerit, optima est: quòd ne minima qui− dem argenti portio ex olla uel catino euolare & perire possit. Sed uena plum bi cinerei & stibij ac molybdæna, si argentum in se continent, cum reliquis argenti uenis excoquantur: similiter lapis plumbarius , si paucus fuerit, & item pyrites. Si uerò lapis plumbarius fuerit multus, siue magna, siue parua argenti portio in eo inest, separatim ab alijs excoquatur: quam rationem paulo post explicabo: quia enim nigri plumbi, sicut etiam æris uenæ, eis metallis plerunque communes sunt cum argento, & nunc & postea de ipsis dicere multum refert: pari modo pyrites, si multus fuerit, seorsum excoquatur. Ex eius tosti tribus partibus & crudi una, addito ramento, si quod lotura fuerit ex ipso confectum, & recrementis in tertia fornace, cuius os semper patet, panes conflentur: qui aqua restincti crementur: at eorum partes plerun quatuor cum una pyritæ crudi parte rursus commistæ , in eadem fornace recoquantur: ite− rum ex eis conflentur panes: ex quibus, si multa æris portio in eis fuerit, 415crematis & recoctis statim æs conficiatur : sin exigua, crementur quidem, sed recoquantur cum paucis recrementis mollibus: quo sane modo plumbum, quod est in catino lifactum , sorbet argentum : ex materia uerò pyritæ, quæ supernatat, tertio conficiuntur panes: at ex eis crematis & recoctis æs. Similiter ex cadmiæ, in qua inest argentum, ustæ tribus partibus permistis cum