pyritæ crudi parte una & recrementis conflentur panes: qui cremati in eadem fornace recoquantur: quo modo etiam plumbum, quod catinus in se continet, argentum combibit: quod stannum in secundas fornaces inferatur. Verùm crudi silices & lapides, qui facile igni liscunt, tertij generis, ac cæteri, in quibus pauca argenti portio inest, crudom pyritæ uel cadmiæ inspergi debent: tosti uerò, crematis pyritæ uel cadmiæ panibus: quod separatim utiliter excoqui non possint: simili modo terræ, quæ paucum argentum in se comtinent, ijsdem inspergendæ sunt. Quod si pyrites & cadmia excoctorem defecerint, tales lapides & terras excoquat cum spuma argenti , molybdæna, recrementis, lapidibus qui facile igni liscunt. Sed ramentum , si lotura ex argento rudi fuerit ortum, excoquatur, uel cum spuma argenti & molybdæna permistuni, & prius ustum donec liquatum fuerit: uel aqua madefactum cum panibus ex pyrite & cadmia conflatis: neutro modo delabitur ex fornace, aut ex eadem euolat ui flatus follium & ignis agitatum. Sin ortum fuerit ex lapide plumbario, tostum cum eo excoquatur: si ex pyrite, cum pyrite. At æs purum siue proprius ei color insederit, siue chrysocolla uel cæruleo fuerit tinctum, & rude plumbei coloris, aut fusci, aut nigri, excoquantur in fornace, cuius os uel ad exiguum tempus clauditur, uel semper patet: & tunc quidem in prima: in eo si magna argenti portio fuerit, maiorem ipsius partem plumbum in catinum iniectum & liquatum sorbet, reliqua simul cum ære uenditur dominis officinæ, in qua argentum ab ære secernitur: sin exigua, nullum plumbum in catinum conijcitur, quod argentum combibat, sed id unà cum ære domini iam commemorati mercantur: si nulla, æsstatim perficitur. Quod si tale æs in se continet aliquam rem fossilem non facile liscentem, siue pyrites fuerit, siue cadmia metallica fossilis, siue lapis, ex quo conflatur ferrum, ad eam adijciatur pyrites crudus facile liscens, & recrementa, at ex eis excoctis conflentur panes, ex quibus toties crematis, quoties res postulat, & recoctis æs conficiatur. Attamen si aliqua argenti portio in panibus fuerit, in quam plumbi impensa facienda sit, prius etiam id in catinum iniectum & lifactum ipsam combibat. Æs uerò rude minus syncerum, quale, cùm plerun sit cinereum uel purpureum, nigricat & interdum partim cæruleum est, hoc modo apud Rhetos excoquitur in prima fornace, cuius os semper patet. Primus excoctor (tres enim sunt) ad tantum æs rude, quantum recipi unt uasa decem & octo, quorum quod capax est modiorum Romanorum ferè septem, adijcit tantam plumbi recrementorum partem, quantam capiunt cisia tria: tantam lapidis fissilis, quantam comprehendit cisium unum: tantam lapidis facile igni liscentis, quanta pendit quintam centumpondij partem: aliquam præterea particulam ramenti lotura ex diphryge & cadmia collecti: quæ omnia duodecim horarum spacio excoquit, conficit primarios panes pendentes sex centumpondia: & misturam, cuius dimidia pars ex ære et argento constat, pendentem dimidium centumpondium: at ea infimum catini locum occupat. In singulis autem panum centumpondijs inest argenti selibra, & interdum præterea semuncia: in dimidio misturæ centumpondio argenti bes uel dodrans, qua ratione singulis hebdomadis, si operarum dis sex fuerint, efficit panum centumpondia sex & triginta: misturæ tria: in
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/347
Appearance