Pagina:Agricola De re metallica.djvu/349

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

minus in superiore remaneat, quam rationem liber undecimus explicabit. Pyrytes autem, quia plerun non modo æs, sed etiam argentum in se continet , quomodo excondus sit cùm de argenti uenis scriberem, exposui. Sed si in eo argenti minimum fuerit, & æs, quod ex eo conflatur, non facile tractari poterit, ratione, quam proxime explicaui, excoquatur. Postremò lapis fissilis ærosus, siue bitumen, siue sulfur in se contineat, ustus excoquatur cum lapidibus, qui facile igni liscunt , secundi generis, conficiantur panes, quibus recrementa supernatant. Ex panibus septies plerun crematis & recoctis conflentur recrementa & duplices panes: quorum alteri ærei sunt, & infimum in catino locum occupant: at hi uenduntur dominis officinarum, in quibus argentum ab ære secernitur: alteri cum primarijs panibus recoqui solent. Si uerò lapis fissilis paruam æris portionem in se contineat , uratur, sub pila subiectus comminuatur , lauetur, cribretur: ramentum i de confectum excoquatur: & ex eo fiant panes: ex quibus crematis æs conficiatur : uerùm si ad lapidem fissilem chrysocolla, uel cæruleum, uel terra lutea aut nigra adhæserit, in quibus æs & argentum insunt, non lauetur, sed comminutus cum lapidibus, qui facile igni liscunt, secundi generis eodem modo excoquatur. At plumbi nigri uena siue molybdæna fuerit, siue pyrites, siue lapis, ex quo id conflatur, plerun excoquitur in proprijs fornacibus, de quibus supra di xi, sed non minus sæpe in tertia, cuius os semper patet. Focus & catinus con ficiuntur ex puluere, in quo parua quædam squamæ ferri portio inest: recre menta ferri potissimum talis uenæ additamentum sunt: quorum utrun solertes excoctores utile arbitrantur, & ère dominorum esse: quòd ea ferro natura sit, ut nigrum plumbum in unum cogat. Si molybdæna uel lapis, ex quo id conflatur, excoquitur, mox è fornace in catinum effluit plumbum: quod recrementis detractis cochleari haustum effunditur: si uerò pyrites, primò è fornace, ut Goselariæ uidere licet, in caunum defluit liquor quidam candi− dus, argento inimicus & nociuus: id enim comburit: quocirca recrementis, quæ supernatant, detractis effunditur: uel induratus conto uncinato extra− hitur: eundem liquorem parietes fornacis exudant: deinde ex fornace in catinum defluit stannum, hoc est mistura plumbi nigri cum argento: de quo stanno prius detrahuntur recrementa, non raro, ut nonnulli pyritæ sunt, candida, posterius pyritæ panes, si quos ha et: in his aliqua æris portio solet in esse: sed quia perexigua & syluæ carbonum copiam non suppeditant, æs ex ipsis non conflatur. Ex stanno aunt in catillos ferreos infuso, item fiunt panes: qui, cùm in secunda fornace coquuntur, argentum separatur à plumbo: d partim in spumam argenti, partim in molybdænam mutatur: ex quibus in pri ma fornace recoctis conficitur plumbum depauperatum: nam eius centum pondium unam tantummodo argenti drachmam in se continet: cùm anteaquam argentum ab eo separaretur in eius centumpondio argenti plus minus unciæ tres inerant. Sed lapilli nigri & cæteri, ex quibus conficitur plumbum candidum, excoquantur in sui generis fornacibus: quæ angustiores quam reliquæ fornaces esse debent , ut ignis paruus, m postulat uena, paretur: sed altiores, ut angustiam sua altitudine compensent : & ferè eadem capacitas, quæ aliarum est fornacum , fiat: superius à fronte clausæ sint, ab altero latere pateant ,