& ad ipsum gradus habeant : nam eos ad frontem propter catinos habere non possunt: quibus gradibus excoctores ascendentes lapillos in ipsas conijciant: cuius fornacis fundum nullo puluere, ex terra & carbonibus comminutis facto, paretur, sed in ipso officinæ solo saxum arenarium non nimis durum locetur: & quidem paululum decliue: quod longum sit pedes duos & dodrantem, latum totidem pedes, crassum pedes duos: quanto enim crassius fuerit, tanto diutius in igni durat. Circum id quadrangula fornax alta ad pedes octo uel nouem futura extruatur ex latis arenarijs saxis uel ex istis uilibus, quæ natura de diuersa materia composuit: interius undi æquabiliter luto oblinatur, ut pars caua superius fiat longa pedes duos, lata unum, deorsum uerò uersus paulo minus & longa & lata: supra eam duo sint parietes: inter quos fumus ex fornaee ascendat in solarij pauimentum, at tandem per an gustum tecti foramen eluctetur. Saxum autem arenarium iccirco in fundo fornacis decliue locetur, ut plumbum ex lapillis conflatum per os fornacis in catinum defluere possit. Quoniam uerò excoctoribus acri igni opus non est, nec necesse habent follium nares in æneam uel ferream fistulam impone re, sed tantum in muri foramen. Attamen folles posteriore parte altius collo centur, ut naribus flatum recta uersus os fornacis expirent: ut uerò non acrem , nares latæ sint: acrior enim ignis ex lapillis nigris plumbum conflare non so let, sed eos coficere & in cinerem mutare: prope gradus saxum ponatur excauatum: in quod conijciantur lapilli nigri excondi: quorum quoties tot in fornacem excoctor inijciet, quot batillum ferreum capere potest, toties superinijciat carbones: qui omnes prius in uas coniecti, & aquis abluti ab arenis at lapillis, si qui ad eos adhæserint, purgentur: ne simul cum lapillis nigris liscentes os obstruant, & plumbi liquidi ex fornace effluuium sistant: os fornacis semper pateat: ante quod sit catinus paulo semipede altior, longus dodrantes duos, latus unum. In eum luto oblitum ex ore influit plumbum: ad cuius catini alterum latus sit humilis murus: latior dodrante, longior pede, in quo puluis carbonum iaceat: ad alterum, officinæ solum decliue, ut eo commodius recrementa defluere & detrahi possint: quamprimum aunt plumbum ex ore fornacis in catinum defluere coeperit, excoctor partem pulueris à muro in eum detrahat, ut à calido recrementa separentur: ut co contegatur , ne pars ipsius calore resoluta cum fumo euolet. Si uerò post detracta recrementa puluis totum plumbum non conteget, eius plusculum rutro detrahat: idem faciat cùm os catini, quod conto reclusit ut plumbum in alterum catinum rotundum , item luto oblitum, effluere possit, rursus luto uel puro, uel cum puluere carbonum permisto, obstruet. Habeat etiam excoctor in promptu scopas, quibus uerrat parietes, qui sunt supra fornacem: ad eos enim & ad solarij pauimentum aliqui minutuli lapilli, ut excoctor diligens & experiens sit, partim cum fumo adhærescere solent . Si quis uerò harum rerum non satis expertus, lapillos, qui plerun triplices sunt, maiusculi scilicet, mediocres, minutuli, simul excoxerit, domini non exiguam plumbi iact uram facient: etenim antea quàm maiusculi uel mediocres liscunt , minutuli uel exuruntur in fornace, uel ex eo euolantes non modo ad parietes adhærescunt , sed etiam in solarij pauimentum decidunt: quos dominus officinæ, uenarum
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/350
Appearance