pra dixi, qui in foco denuo cocti purgantur. Is constat ex saxis arenarijs mediam eius partem & catinum uersus paululum decliuibus, & quà coniunguntur luto oblitis: in eo utrin arida ligna uicissim recta & transuersa collocantur, item in medio crassiora: quibus imponuntur plumbei panes quin uel sex, qui centumpondia circiter sex uniuersi pendunt: hi lignis incensis stillant plumbo, quod continenter defluit in catinum, qui in officinæ solo est: in cuius catini fundo plumbum impurum subsidet, purum supernatat: utrun ma gister cochleari haurit: sed prius purum haurire potest: ex quo æreæ laminæ crassæ superfuso efficit cancellos: posterius impurum, ex quo panem. Discri men autem quod inter ea est dum et haurit & effundit fluendi facilitate at difficultate dignoscit: cancellati centumpondium pluris, in panis figuram formati, minoris uenditur . Nam precium illius, precium huius aureo nummo superat, ex cancellis quin, quod alijs lcuiores sint, ligneo malleo compactis & coagmen tatis formatur una massa, & ferro signatorio, in ipsam impresso, signatur. Quidam nullum in officinæ solo catinum, in m defluat plumbum, faciunt, sed in ipso foco: ex quo magister carbonibus remotis plumbum haustum laminæ æreæ superfundit. Purgamenta uerò, quæ ad ligna & carbones adhærent, collecta in fornace recoquuntur.
- Focus A. Catinus B. Ligna C. Panes D. Cochleare E. Aerea lamina F. Cancelli G. Ferrum signatorium H. Malleus ligneus I. Massa plumbi cancellati K. Batillum L.