Quidam uerò Lusitani ex lapillis nigris plumbum candidum in paruis fornacibus conflare solent. Vtuntur autem follibus teretibus è corio factis: quibus priore parte est orbis ferreus, posteriore ligneus: in illius foramine naris est inclusa, in huius medio foramen spiritale: superius autem manubrium uel ansa, qua follis teres diductus accipit auras, compressus easdem reddit: is inter orbes habet aliquot annulos ferreos, ad quos corium sic est affixum, ut tales sinus fiant, quales uidentur in his laternis chartaceis, quæ complicari possunt. Cùm autem istiusmodi folles flatum uehementem non expirent, at tardius diducantur & comprimantur , excoctor toto die paulo plus quàm dimidium plumbi candidi centumpondium conflare potest.
- Fornax A. Folles B. Orbis ferreus C. Naris D. Orbis ligneus E. Foramen spiritale F. Manubrium G. Ansa H. Annuli I. Mssæ plumbi candidi K.
At ferri uena, cui præcipua bonitas, excoquatur in fornace, quæ secundæ ferè similis sit: etenim focus existat altus pedes tres & dimidium , latus & longus ad pedes quin: in cuius medio sit catinus altus pedem, latus sesquipedem. Quanquam altior uel humilior, at latior uel angustior esse potest, pro ut ex uena plus minusué ferri conficitur. Magistro certa uenæ ferri mensura detur, siue ex ea ferrum multum siue paucum conflare possit: is operam &