Pagina:Agricola De re metallica.djvu/368

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-239.png

Quinta ratio est quartæ non multum dissimilis: etenim in locum ollarum ollæ, siue uasa item fictilia reponuntur: quorum fundum est angustum , os amplum: ea ferè complentur uena comminuta: cui similiter superfunditur cinis duos digitos crassus & tunditur. Vasa uerò teguntur operculis digitum crassis, & interius spuma argenti liquata obductis: quibus lapis grauis superponitur: uasa in fornace collocantur: in quibus uena cocta simili modo exhalat argentum uiuum: quod fugiens calorem fertur in operculum: ubi con gelatum recidit in cinerem: quo item lauato argentum uiuum colligitur.

Ollæ A. Opercula B. Lapides C. Fornax D.